De inspiratione sacrae scripturae
p. 462
modo et non alio, etsi aeque bono et forte meliore, veritates exprimerentur. Unde secundum hanc sententiam ad quaestionem: Cur in Scriptura occurrunt haec vocabula et haec constructiones? respondendum est: Quia Spiritus Sanctus ea elegit, hagiographo suggessit, eumque determinavit, ut hoc dicendi genere uteretur.
Hanc sententiam plurimi theologi reiecerunt, statuentes hoc quidem potuisse fieri et fortasse interdum factum esse, sed ad essentiam inspirationis minime requiri . Saeculo decimo nono ab omnibus fere inspiratio verbalis negabatur.
454. Recentissimis autem temporibus iterum plures theologi inspirationem verbalem propugnare coeperunt, sed eam aliter explicant. Secundum eos inspiratio verbalis non est suppeditatio vel dictatio, qua Spiritus Sanctus de verbo ad verbum communicat cum hagiographo, quae scribenda sunt, sed est supernaturalis illustratio, cuius effectus est recta et adaequata expressio scripturalis rerum scribendarum .
Haec sententia orta est in schola neothomistica, sed mox etiam extra hanc scholam asseclas nacta est, et quidem, quod mirum videri potest, inter eos quoque, qui laxiores de inspiratione notiones habent, ut A. Loisy . Nihilominus res non est adeo mira. Quidam sine dubio nostra aetate defenderunt inspirationem verbalem, quia censebant omni conatu resistendum esse relaxationi inspirationis. At alii bene viderunt non esse faciliorem viam ad relaxandum hunc conceptum quam defendendo ipsam inspirationem verbalem. Nam si verba non minus quam res dicenda sunt inspirata, quamvis tam evidenter indolem singulorum scriptorum prae se ferant, manifeste conceptum inspirationis valde latum esse necesse est.
Supra n. 283 285 288 sq 290 295 297 301 302 306 308.
Supra n. 281.
Non inutile neque iniucundum fuerit haec notare: P. Dausch in libro „Die Schriftinspiration“ (240 sq) scribit: „Die Scheidung von inspirierten und nicht inspirierten Bestandteilen der Schrift ist wie die Unterscheidung einer Verbal- und Realinspiration mehr oder minder eine Vivisektion lebendiger Geisteswirksamkeit.“ Loisy recensens illum librum ait: „Dire que Dieu est l'auteur des idées, que l'homme est l'auteur des mots; que Dieu est l'auteur du fond et l'homme est l'auteur de la forme; que Dieu est l'auteur des passages dogmatiques, et que l'homme est l'auteur des passages historiques ou simplement des obiter dicta: c'est, comme l'observe M. Dausch, pratiquer la vivisection“ (Études bibliques 35). Billot loquens contra eos, qui reiciunt inspirationem verbalem, eadem utitur formula: „Non male in hac parte rationalista quidam observavit introduci ibi quoddam quasi vivisectionis genus, quod rei natura non patitur.“ Et in nota ponuntur verba Loisy: „Dire que Dieu ...“ omisso nomine Doctoris Dausch (De inspir. 56). A. Merisi discutiens theoriam Patris Billot et aliorum idem repetit: „E'un praticare parimenti la vivisezione il dire ,poté esserci difetto della causa strumentale, in quanto operava secondo la propria virtù, con cui determinava l'ordine della narrazione et le espressioni' ...“ (Le fonti dei Libri sacri, Monza 1903, 12). Similiter alii. Probabiliter Dr Dausch, quando illa verba scripsit, non cogitavit se habiturum esse tot debitores pro facete dicto illo, quod iam videtur adeptum vim argumenti pro inspiratione verbali.