De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 463

Lagrange loquens de facto, quod „certi defensores inspirationis verbalis inveniuntur inter criticos maxime liberales“, ait: „Praecise ita, et hoc fit ad obtinendas motiones liberiores, monstrando exaggeratum esse pondus, quod ex inspiratione adscribatur sententiis, ut distinguuntur a verbis, quasi sententiae essent pure et simpliciter conceptus divini, sensa Dei, et sola verba effectus activitatis liberae auctoris. Si placuit nobis cum Patribus defendere inspirationem extendi ad omnia, ad ipsa quoque verba, hoc erat praecise ad statuendum terminum inspirationis non esse synonymum „dictationi“. Temporibus Franzelin viderunt hoc concedi oportere quoad verba; at ipse non dixit nimis aperte idem concedendum esse quoad sententias. Distinctio tam fixa inter sententias et verba obstabat, quod obstaculum everti convenit, quia persaepe eaedem rationes valent de utrisque, ne nimis arte constringatur origo et auctoritas divina ad significandam affirmationem divinam... Concedentes Deo partem suam quantum ad verba, voluimus reservare homini partem suam quoad sententias... Voluimus nos exhibere non strictiores sed largiores quam Franzelin. Ipse renuntiavit affirmationi verba esse verba Dei, quia visum est ei difficile in iis recognoscere illam perfectionem rerum immediate divinarum. Nos eandem libertatem pro sententiis postulavimus, unde inconveniens est eas vocare sensa Dei, quippe quae expressio facile fieret exclusiva.“

455. Hinc colligitur immerito quosdam asseclas huius novae theoriae inspirationis verbalis gloriari de „traditionali“ sententia a se iterum suscitata. Nam veteres defensores inspirationis verbalis nequaquam relaxare sed quam maxime artum reddere studebant conceptum inspirationis, et iudicia omnia Scripturae sensa Dei, verba vero omnia

Apud SS. Patres haec duo: Scripturam esse a Deo inspiratam et esse a Deo dictatam, sunt omnino synonyma; sed quaestio est, quid intellegant dictationem (cf. supra n. 395).

Revue Biblique 1904, 293 sq. Similiter abbas quidam O. S. B. (Ford) de hae re ait in „The Tablet“ (21. Ian. 1905, 83 sq): Admissa inspiratione verbali patet cum inspiratione conciliari posse defectus litterarios, qui ratione stili saepe sunt manifesti. Si liber inspiratus potest esse imperfectus quoad stilum, cur non quoad res? Liber inspiratus „exhibet peculiare scriptoris ingenium cum omnibus ipsius virtutibus et defectibus, exhibet effectus educationis et condicionum, sub quibus scripsit, vim iudicii eius, festinationem animi eius, campum experientiae eius... Quodsi inquisitio instituta in scriptum verbaliter inspiratum manifestat in eo hos humanos defectus... studiosus catholicus debet esse primus, qui his factis pondus attribuat in exegesi sua, cum haec theoria inspirationis nos ea doceat, quae plane consentiunt cum sano criticismo... Videmus sacrum scriptorem scribentem secundum notitiam, apprehensionem, experientiam suam, ex intentione alicuius effectus immediate obtinendi; videmus narrationem eventuum non minus quam dicendi genus promanare ex eius speciali indole et animi dispositione, et sic percipimus aut defectus inquisitionis minus accuratae aut excellentiam inquisitionis plenioris... Has peculiaritates documenti inspirati, quae manifestae sunt, maximi refert agnoscere, et clare perspicere eas non solum componi posse cum inspiratione, sed eas esse sub influxu inspirationis ipsasque inspiratas. Haec res obscurata est per theoriam illam, quae verba subtrahit influxui inspirationis. At nunc cum altior critica urgeat factum harum humanarum peculiaritatum, eae funt fons magnarum difficultatum pro iis, qui exegesini didicerunt in moderna theologiae schola“.