De inspiratione sacrae scripturae
p. 464
dicta Dei sensu strictissimo esse volebant. Quia tamen videbant hanc rem ita intellectam neque a priori neque ex doctrina ecclesiae efficaciter probari posse, plerique concedebant etiam adversariorum sententiam esse probabilem, suam tamen probabiliorem esse volebant. Recentes autem defensores inspirationis verbalis sententiam tuentur, cuius contrarium irrationale, illogicum, improbabile sit. Ergo nequaquam sententiam „traditionalem“ propugnant. Afferunt quidem nonnulla ex argumentis, quibus veteres quoque utebantur; sed si quid haec argumenta probant, utique non novam sed veterem explicationem probant, quia omnia eo tendunt, ut ostendant singula Scripturae vocabula esse sensu strictissimo Dei voces. Haec igitur testimonia imprimis inspicienda erunt, quia ex iis solis colligitur, quid secundum doctrinam traditam tenendum sit. Argumenta vero, quae a priori fiunt, non multum iuvant in re, quae ex sola revelatione cognoscitur. Neque enim a priori possumus Deo praescribere, quomodo ad sacros scriptores se habeat, ut scilicet eodem charismatico modo concurrat ad producenda verba imaginationis atque ad producenda verba mentis. Et si obicunt hanc esse „vivisectionem“, respondemus: Licet Deo facere „vivisectionem“, si vult, et nobis „vivisectio“ admittenda est, si veritas postulat; num vero postulet, videndum est.
§ 2. QUID EX SCRIPTURA DISCAMUS DE INSPIRATIONE VERBALI.
456. Scriptura ipsa de inspiratione verbali aut non verbali explicite nihil docet. Patres et veteres theologi ad inspirationem biblicam non raro applicarunt verba: „Lingua mea calamus scribae velociter scribentis“ (Ps 44, 2), ex quibus quidam theologi ita argumentantur: Sacer auctor est calamus, Spiritus Sanctus scriba. Atqui non calamus sed scriba format verba. Ergo non hagiographi per se, sed Spiritus Sanctus formavit omnia Scripturae verba. Quod argumentum est inefficax, quia ibi sermo non est nisi de illo psalmo, non de tota Scriptura, et quia sacri scriptores non fuerunt eo sensu calami quo instrumenta scriptoria, quibus homo utitur, sed veri auctores, tandem quia ex contextu illa verba non habent hunc sensum: Ego tantopere a Spiritu Sancto inspiratus sum, ut etiam quoad ipsa verba non sim nisi calamus tantum; sed sensus est: Obiecto carminis adeo commotus sum, ut lingua quasi calamus scribae expediti velociter et pulchre sensus mentis meae exprimat . Nihil de inspiratione verbali.
Calmet de hoc psalmo ait: „Carmen nuptiale est, ferme uti quod cecinit Theocritus de nuptiis Helenae et Menelai (si sacra licet miscere profanis), ubi pronubae sponsi sponsaeque laudes canunt illisque felicitatem imprecantur. Hoc loco sponsus Salomon esse creditur, sponsa filia Pharaonis. Carmen hoc vel Salomon ipse vel coaevus aliquis propheta exaravit, pronubis tradendum, ut in sollemni conubii pompa caneretur, deinde filiis Core in templo recitandum, utpote carmen propheticum ac divinum.“ — Haec verba Logrange approbans allegat et addit: „In hac re Con-