De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 465

Alius textus, ad quem provocarunt veteres defensores inspirationis verbalis, est Ir 36, 18: „Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos.“ Atqui qui legit, inquiunt, non sententias tantum sed etiam vocabula ex libro vel scripto accipit. Ergo idem de hagiographis dicendum est. Quia de Ieremia, ergo de omnibus hagiographis? Id certe non sequitur. Ceterum de hoc textu iam diximus . Item de verbis Mt 5, 18: „Iota unum aut unus apex non praeteribit.“

Alii argumentantur ex eo, quod sacri scriptores interdum iubentur „verba Dei“ scribere . Sed in hac argumentatione confunduntur verbum formale et verbum materiale. Prophetae scribunt verba Dei, quatenus scribunt revelationes a Deo acceptas, sive Deus vocabula ipsa revelavit, sive non revelavit. De verbo materiali raro sermo est in Scriptura, saepissime vero verbum idem est atque res vel sententiae. Unde sicut „loqui verba Dei“ non significat repetere materiales sonos a Deo productos, ita „scribere verba Dei“ non significat chartae commendare materialia signa a Deo electa et determinata. Illi, qui ex Scriptura inspirationem verbalem probare student, ita loquuntur, ut, si eorum argumentatio valeret, materialis dictatio verborum admittenda esset. Dicunt enim: Deus ad Moysen vel ad Ieremiam certa verba locutus est et iussit prophetas haec verba, etiam quantum ad ipsa vocabula a Deo dicta, litteris mandare. Atqui supponendum non est Deum alios hagiographos ita, alios aliter ad scribendum movisse. Ergo recte statuimus hoc eodem modo omnia verba Scripturae a Deo dicta esse . At neque maior neque minor argumenti stant, et consequens ipsum a recentibus defensoribus inspirationis verbalis negatur, quia plerique negant hoc crasso modo inspirationem verbalem intellegendam esse. Unde communiter argumentum biblicum omittunt, quia perspiciunt in Scriptura sermonem non esse de quaestione illa psychologica, ad quam totam hanc disputationem reducunt.

457. Sed alio modo argumentari licet, non quidem ex testimoniis Scripturae, sed ex quibusdam observationibus, quas circa Scripturam facere possumus. Audiamus igitur argumenta ex utraque parte, prout praeteritis temporibus proponi solebant, ut postea consideremus novam expositionem nostrae aetatis.

cilium Vaticanum nihil mutavit; nam inspiratio antecedens non est in quaestione. Auctor inspiratus non necessario cognitionem habet sensum spiritualium, qui a Deo intenduntur (Revue Bibl. 1904, 256). — Si psalmista proxime noluit componere nisi carmen nuptiale, sane illis verbis non expressit ipsa vocabula sibi dictata esse a Spiritu Sancto. Ceterum, nisi fallor, omnes exegetae nunc concedunt non esse sermonem de dictatione verborum per Spiritum Sanctum.

Supra n. 381.

Supra n. 383.

Supra n. 380.

Cf. e. g. Chauvin, L'inspiration 172 sqq.