De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 466

Primum argumentum hoc est: Unde evenit, ut unus idemque scriptor tam diverso dicendi genere utatur? E. g. Paulus in epistula ad Hebraeos et in epistulis ad Corinthios. Epistula ad Hebraeos a veterrimis scriptoribus ad Paulum refertur . Etsi nonnulli dubitabant, id erat ob stili diversitatem. Hanc diversitatem variis modis explicarunt. Sed communissima explicatio apud veteres et recentes haec est, quod Paulus subministraverit materiam epistulae, alii vero debeatur „compositio et ornatus“, ut ait Estius. Secundum Bellarminum haec solutio est „cum simplicior tum expeditior“, scilicet „hanc epistulam graece primum esse scriptam, et quidem sententias Pauli esse, verba autem Lucae aut Clementis, quo tamquam interprete et scriba Paulus usus sit; et ideo hanc epistulam esse magis ornatam, quam ceterae sint, quia sermo huius epistulae non a Paulo, ut ceterarum, sed ab alio magis diserto compositus sit“ . Idem Hieronymus ad alia scripta extendit: Paulus, „cum haberet scientiam sanctarum Scripturarum et sermonis diversarumque linguarum gratiam possideret... divinorum sensum maiestatem digno non poterat graeci eloquii explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem, sicut et beatus Petrus Marcum, cuius evangelium, Petro narrante et illo scribente, compositum est. Denique et duae epistulae, quae feruntur Petri, stilo inter se et charactere discrepant structuraque verborum. Ex quo intellegimus pro necessitate rerum diversis cum usum esse interpretibus“ . Hac sententia admissa, quae saltem non est improbabilis, habemus illam „vivisectionem“, contra quam nonnulli recentiores tanta emphasi declamant: Sententiae apostolorum, stilus interpretum.

Aliud notatu dignum: Hagiographi non raro allegant dicta Scripturae sensu tantum attento, vocabulis vero mutatis. Numquid hoc fecissent, si iis persuasum fuisset Spiritum Sanctum elegisse et determinasse singula vocabula? Exempla huius rei sunt permulta, cum in Novo Testamento dicta Veteris Testamenti raro ad verbum repetantur. Rom 9, 33 legimus: „Scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et omnis, qui credit in eum, non confundetur.“ Verba sumpta sunt ex Isaia, ubi 8, 14 de Deo dicitur: „Erit... in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel“, et 28, 16: „Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem... Qui crediderit, non festinet [i. e. non fugiat].“ Ex his duobus dictis apostolus citatum suum conflavit, quia, quae apud prophetam promittuntur, in Christo completa sunt. Sensus est idem, quatenus Christus Deus est lapis offensionis non credentibus et firmissimum fundamentum credentibus. Sed quam diversa sint vocabula, non indiget explicatione. Quanta differentia verbalis est inter 2 Rg 22 et Ps 17, et tamen est idem psalmus. Superfluum est plura exempla enumerare.

Cf. Eus., H. E. 3, 3 25; 6, 14; M 20, 217 268 549 552.

Supra n. 288. Supra n. 112.