De inspiratione sacrae scripturae
p. 467
458. Dices: Homines saepe ea, quae aliquo loco scripserunt, alio loco aliis verbis repetunt. Ergo potest etiam Spiritus Sanctus idem facere et ad easdem sententias exponendas inspirare homines, ut modo his, modo aliis verbis utantur.
Respondeo: Vis huius obiectionis nulla est. Imprimis enim non omnia, quae homines in hoc genere faciunt, etiam Spiritui Sancto adscribere licet. Homines emendant libros suos, quia vident res melius exprimi posse vel etiam debere, quam in prioribus editionibus factum sit. Spiritui autem Sancto non debemus adscribere editionem emendatam operum suorum, quoad ea saltem, quae ipse elegit et determinavit. Porro hagiographi allegantes secundum sensum tantum non suas sed aliorum sententias aliis verbis rettulerunt. Hoc autem tum tantum licet, cum supponitur totam vim esse in sensu, non in vocibus. Si quis vero diceret hagiographos sibi semper conscios fuisse se ex instinctu Spiritus Sancti mutare vocabula Scripturae, solo sensu contentos, gratis affirmaret, quod nullo modo probari potest. Multo probabilius affirmatur eos non censuisse vocabula ita a Spiritu Sancto ad unum determinata, ut necessario retinenda sint, sicut necessario retinenda est veritas a Spiritu Sancto affirmata. Plures veritates variis locis propositas in unam sententiam coniungere, ut Rom 9, 33, non est sensum mutare. Qui colligit in unum varias prophetias vel alia dicta Spiritus Sancti, mutat quidem sententias, si sententiae intelleguntur materiales constructiones verborum; non vero mutat sententias, in quantum sententiae intelleguntur veritates ut distinctae a vocabulis et constructionibus. Ergo si quis interrogat: Numquid dicta Scripturae aliis verbis relata vel ex variis locis in unum collecta non sunt sermones Spiritus Sancti? adversarii inspirationis verbalis respondent: Sunt sermones Spiritus Sancti secundum ea, quae dicuntur; non sunt sermones Spiritus Sancti eo sensu, quod singula vocabula et constructiones a Spiritu Sancto sint dictata. Quomodo igitur hagiographi infallibiliter, vere et sincere referunt aliorum dicta? Infallibiliter, quia sub assistentia Spiritus Sancti; vere et sincere, quia ad hoc, ut quis vere et sincere alterius dicta referat, non necessario requiritur, ut materialia vocabula alterius repetat (quod in communi vita humana, si agitur de sermone paulo longiore, vix fieri potest), sed ut sensum dictorum alterius fideliter exprimat. Potest interdum accidere, ut ex uno determinato vocabulo tota veritas relationis pendeat. Quod si fit, vocabulum retinendum est, ut sinceritas relationis servetur; at secundum communiter contingentia hoc non est necessarium ad veritatem et sinceritatem relationis servandam.
Dices: Sicut hagiographi interdum dicta Scripturae secundum sensum tantum reproducunt, vocabula autem mutant, ita interdum verba retinent, sed sensum mutant, ut fit in accommodationibus. Ergo si ex priore agendi modo concluditur solum sensum, non verba esse