De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 468

inspirata, ex altero agendi modo colligitur sola verba, non sensum esse inspirata; aut si haec conclusio non valet, neque illa valet.

Respondeo: Nego paritatem. Nam accommodatio non est citatum neque argumentum ex verbis ut divinitus inspiratis, sed est simplex applicatio verborum usitatorum ad sententiam aliquam apte enuntiandum, quemadmodum iam dictum est . In argumentatione vero nostra respicimus illos locos, quibus hagiographi citant verba Scripturae et ex iis arguunt ut ex verbis divinam auctoritatem habentibus, utpote divinitus inspiratis. Provocant igitur ad ipsum Spiritum Sanctum. Unde si solum sensum retinent, vocabula autem mutant, non materialibus vocabulis sed solis sententiis seu veritatibus divinam originem adscribere videntur. In accommodationibus autem puris neque sententiarum neque vocabulorum origo ullo modo consideratur, sed sola aptitudo dictorum notorum ad certas res significandas. Ergo ex eo, quod in iis sensus mutatur, ne unius quidem sententiae biblicae inspiratio in dubium vocatur.

459. Tertio notandum est: Dicendi genus apud hagiographos est valde diversum et singulis ita proprium, ut saepe ex dicendi modo cognosci possit, quis haec scripserit. Neque perfectiones tantum stilisticae, sed etiam imperfectiones in Scriptura inveniuntur, quae ostendunt scriptores laborasse in sententiis suis exprimendis neque semper finem intentum attigisse, sed obscuritatibus, soloecismis, variis peccatis contra grammaticam et dicendi artem obnoxios esse. Quidam eorum significant se huius defectus sibi conscios fuisse. Paulus de se ait: „Etsi imperitus sermone, sed non scientia“ (2 Cor 11, 6). Auctor secundi libri Machabaeorum in fine cap. 15 scribit: „Ipse hic finiam sermonem; et si quidem bene et ut historiae convenit, hoc et ipse volui; sin tenuiter et mediocriter, hoc est, quod assequi potui“ (sec. text. graec.) . Atqui neque indoles stili singulorum hagiographorum, neque defectus litterarii apte ad inspirationem ita reducuntur, ut Spiritus Sanctus dicatur sua electione singulis determinasse hoc vel illud dicendi genus et ipsos etiam defectus litterarios. Multo minus quae a Spiritu Sancto dicta et quatenus ab eo dicta sunt, excusatione indigent, vel omnino decenter excusari possunt. Ergo vestitus litterarius non ex inspiratione Spiritus Sancti, sed ex ingenio scriptorum humanorum repetendus et explicandus est.

Obicies secundum opinionem veterum defensorum inspirationis verbalis: Spiritus Sanctus sese in omnibus accommodat ingenio hagiographorum iisque eas voces easque constructiones suggerit, quas ipsi eligerent, si suo marte scriberent. Placet ei easdem res alio et alio modo enuntiare et varietate locutionum legentes delectare.

Supra 450.

Cf. supra n. 421.