De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 469

Respondeo secundum mentem adversariorum huius opinionis: Entia non sunt multiplicanda sine ratione. Si sacri scriptores sibi ipsis relinquuntur in eligendis verbis et constructionibus, idem effectus obtinetur. Ergo gratis statuitur hunc effectum produci influxu Dei plane singulari et charismatico. Nulla prorsus sufficiens ratio indicari potest, cur Sanctus Spiritus ipse elegerit et praedeterminaverit defectus litterarios, maxime eos, quibus sensus obscurus fit et intellectus difficilis. Protestantes quidem saepe ex inspiratione verbali concluserunt omne dictum Scripturae maxima perspicuitate fulgere neque ulla expositione extranea indigere. Sed quia hoc consequens pugnat cum factis, principium, ex quo logice fluit, admitti nequit.

460. Quarto notandum est: Si de conceptu et essentia Scripturae inspiratae sunt vocabula a Deo suggesta, Scriptura magna ex parte periit, quia plurium librorum textus originalis non iam habetur, ut e. g. evangelii Matthaei. Sed etiam ii libri, quorum textus primigenius non interiit, tot locis, sive incuria sive malitia hominum, mutati sunt, ut, si de singulis vocibus agitur, saepissime aut dubium aut ignotum sit, quae vocabula sacer auctor scripserit. Praeterea versiones graecae, latinae aliaeque dici nequeunt Sacra Scriptura, quia aliquid Scripturae inspiratae essentiale iis deest, cum eorum vocabula non sint inspirata. Atqui ecclesia etiam versiones authenticas semper habuit Sacram Scripturam. Immo plurimi ex SS. Patribus, pontificibus, conciliis oecumenicis non respexerunt textum originalem hebraicum, quem plerique ne legere quidem poterant, et tamen censebant se habere Sacram Scripturam. Ergo vocabula a Spiritu Sancto suppeditata ad constituendam Sacram Scripturam non requiruntur. Vulgata e. g. est Scriptura inspirata, etsi nullum verbum materiale eius a Spiritu Sancto dictatum est, quia ad Scripturam requiruntur verba formalia Spiritus Sancti, non verba materialia.

Obicies pro inspiratione verbali: Versio fidelis non est quidem Scriptura Sacra eodem perfecto modo, quo scriptum originale hagiographi; attamen exhibet easdem veritates, et quia veritas communicanda est id, quod potissimum in omni locutione et scriptione intenditur, recte versio fidelis vocatur Scriptura inspirata.

Respondeo cum adversariis inspirationis verbalis: Si versio fidelis, cuius verba materialia a Spiritu Sancto non sunt inspirata, manet Scriptura inspirata, ergo ad hoc, ut Scriptura sit inspirata, non requiritur inspiratio verbalis.

Dices: Inspiratio verbalis requiritur ad hoc, ut Deus vere sit inspirator et scriptor seu auctor Sacrae Scripturae. Nam nemo est scriptor libri, nisi qui etiam verba materialia et constructiones sententiarum determinavit, et qui physica efficacia omnia usque ad ipsam materialem scriptionem effecit.