De inspiratione sacrae scripturae
p. 470
Respondeo: Hoc ultimum certe est falsum, quia multi scripserunt libros suos, non physice formando signa materialia sed moraliter per amanuenses . Similiter potest aliquis ita scribere per alium, ut solas res scribendas indicet, modum vero expressionis alteri relinquat, id tantum invigilando cavens, ne alter quidquam scribat, quo mens sua non fideliter exprimatur, sicut non pauci censuerunt Paulum scripsisse epistulam ad Hebraeos. Neque ex conceptu inspiratoris aliud efficitur, tum quia conceptus inspiratoris minus determinatus est quam conceptus scriptoris vel auctoris libri , tum quia secus Vulgata vel alia versio fidelis non esset Scriptura inspirata.
461. Dices: Etiam illi, qui negant inspirationem verbalem, tamen admittunt quaedam verba materialia esse inspirata. Atqui in versione ne haec quidem verba inveniuntur. Ergo aut debent negare ullum omnino verbum materiale esse inspiratum, aut debent concedere ex eo, quod in versione verba primigenia non inveniuntur, nihil concludi contra inspirationem verbalem.
Respondeo: Illi, qui docent quaedam vocabula vel constructiones esse hagiographis a Deo suggesta, non ideo hoc docent, quia censent secus Deum non esse auctorem vel scriptorem Sacrae Scripturae, vel secus Sacram Scripturam non esse a Deo inspiratam et conscriptam, sed quia censent certas aliquas doctrinas non posse nisi certis quibusdam verbis plane accurate exprimi, vel quia censent hagiographos scripsisse ea, quae Deus per sensibiles sonos indicabat . Sic igitur censent secundam personam sanctissimae Trinitatis ex inspiratione dictam esse λόγον, vel a Ioanne in Apocalypsi scripta esse verba, quae a Deo vel angelis et sanctis audierat. Sed si quis diligenter rem consideraverit, videbit in his casibus non agi proxime de inspiratione, sed de revelatione certis verbis alligata. Quia autem verba etiam in his specialibus condicionibus eatenus tantum electa sunt, quatenus ipsa et non alia rem convenientissime exprimunt, possunt verba etiam in versione fideliter retineri, cum in una lingua non minus quam in alia adsint verba ad aliquem conceptum exprimendum apta. Unde etsi ex revelatione constat secundam personam divinam esse λόγον, tota vis huius revelationis servatur, si latine dicitur Verbum. Neque enim tam crasse materialiter haec verbalis revelatio accipienda est, quasi una tantum lingua revelatio exprimi possit, omnibus vero aliis linguis essentialis mutatio fiat.
Haec sufficiant ad exponendum, quomodo veteres defensores et impugnatores inspirationis verbalis hanc quaestionem tractare consueverint ;
Cf. supra n. 424. Supra n. 321 389.
Cf. Crets, De inspir. 240 sq.
Hunc statum quaestionis prae oculis habet e. g. Dr J. Hejcl in dissertatione: Über die Wortinspiration der Heiligen Schrift; Der Katholik 1900 I 115 sqq.