De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 471

nam de nova methodo explicandi inspirationem verbalem paulo aliter dicendum. Sed prius audiamus doctrinam SS. Patrum, in quantum ad hanc rem refertur.

§ 3. SENTENTIAE SS. PATRUM ET THEOLOGORUM DE VERBIS MATERIALIBUS S. SCRIPTURAE.

462. SS. Patres numquam explicite hanc quaestionem posuerunt: Suntne vocabula et constructiones Sacrae Scripturae inspirata? sed occasione data plus minus distincte significarunt, quid de hac quaestione censerent. Ita factum est, ut et negantis et affirmantis sententiae defensores SS. Patres patronos invocarent. Ut igitur suum quisque sibi formare possit iudicium, breviter recapitulemus ea, quae ex SS. Patribus collegimus.

Veterrimi scriptores praeter inerrantiam Scripturae nihil fere de inspiratione docent nisi hagiographos fuisse instrumenta, quae non egerint nisi mota a Spiritu Sancto. Iam si quis ea, quae dicunt de lyra et plectro et similia, ultra modum urgere vult, habebit utique inspirationem verbalem, at simul habebit inspirationem mechanicam et manticam, quae ab omnibus reicitur. Praeterea non poterit explicare alia, quae iidem scriptores dicunt, e. g. quando auctor „Cohortationis ad Graecos“ laudat scriptores sacros, quod non quaesierint artificiosas locutiones, sed contenti fuerint verbis simplicibus, quae sua sponte se offerebant . Talis enim laus ei impertiri nequit, cui omnia verba ab alio dictantur. Ex quo patet in eiusmodi dictis attendendum esse tertium comparationis; nihil enim aliud volunt efferre nisi prophetas locutos esse non ex propria voluntate, sed ex motione Spiritus Sancti.

Quaestio, quousque se extenderit efficacia Spiritus Sancti in compositione sacrorum librorum, primum tangitur ab Origene, qui valde emphatice inculcat Spiritus operationem attigisse non voces tantum, verum etiam singulos characteres, iisque tantum sensus indidisse, quantum singuli capere possint . Ex hac persuasione (ex Philone hausta) fluxerunt immodicae istae expositiones allegoricae, a SS. Patribus saepe graviter reprehensae . Nihilominus ipse Origenes invenit in epistulis S. Pauli „elocutiones confusas et minus explicitas“ et monet in legenda Scriptura non multum de nominibus et sermonibus curandum esse, quae per singulas gentes diversa sint, et magis attendendum, quid significetur, quam quibus verbis . Eum stili diversitatem non ex Spiritus Sancti electione, sed ex hagiographorum indole derivare, efficitur ex iis, quae de epistula ad Hebraeos ait: „Stilum epistulae, quae inscribitur ad Hebraeos, carere illa sermonis rusticitate (οὐχ ἔχει τὸ ἐν λόγῳ ἰδιωτικόν), quae propria est apostoli, quippe

Supra n. 39.

Supra n. 63.

Supra n. 68 76 sqq.

Supra n. 66.