De inspiratione sacrae scripturae
p. 472
qui rudem atque imperitum sese confitetur in sermone, i. e. in forma ac ratione dicendi. Verum epistula illa in verborum compositione maiorem praefert graeci sermonis elegantiam. . . . Ego vero ita censeo sententias quidem apostoli esse, dictionem autem et compositionem verborum esse alterius cuiusdam.
Sicut inter Graecos Origenes, ita inter Latinos Ambrosius Philonis discipulum se fecit et ex quibusvis vocabulis altissima mysteria eruere conatur. Docet tamen: „In divinis Scripturis non verborum seriem, sed rerum pondus examinare debemus;“ et scit in Scriptura, qua utitur, verba saepe esse mutata, quare potius quam verba „sensus nobis spectandus est semper“ .
463. Nemo fortasse magis laudavit vim singulorum vocabulorum Scripturae quam Ioan. Chrysostomus: „Ne brevem dictionem neve syllabam unam ex iis, quae in divina Scriptura sunt, praetercurratis. Neque enim sunt verba simpliciter, sed Sancti Spiritus verba, et ideo magnum thesaurum invenire licet etiam in una syllaba. . . . Neque enim syllaba neque unus apex est in Scriptura, in cuius profundo non sit grandis quispiam thesaurus.“ Haec et similia statim se produnt ut locutiones rhetoricae, quibus sanctus doctor magnam vim et dignitatem omnium verborum Sancti Spiritus effert. Numquid Chrysostomus revera censet apices esse a Spiritu Sancto formatos? Nemo id suspicabitur, sed si recte sentit. videbit in illis dictis fortiter expressam persuasionem omnimodae inspirationis realis totius Scripturae. Ipse Chrysostomus, qui omnia in Scriptura secundum sensum a Deo dicta esse docet, non tamen omnia, sed quaedam etiam ῥητῶς, i. e. secundum verba, a Deo dicta esse ait; et in Scriptura, quam prae manibus habeat, multa ratione versionis obscura et difficilia facta esse significat. Haec autem est eadem Scriptura, cuius syllabas et apices adeo praedicat .
Theodoretus Cyrensis: Potuit quidem Spiritus Sanctus reddere hagiographos facundos, at maluit linguam eorum inspiratione non mutare, sed per hos communes canales limpidissimas aquas doctrinae caelestis effundere. Non ideo Scriptura despicienda, sed potius admirandum, quod Spiritus Sanctus per homines facundorum verborum expertes tam efficaciter divina eloquia propagavit .
Secundum Hieronymum „singuli sermones, syllabae, apices, puncta in divinis Scripturis plena sunt sensibus“, quia omnia sunt divinae originis. Quare vult in versione potius ponere „indecoram in latino sermone sententiam“ quam sensum verborum in periculum vocare. Neque se „adeo hebetis fuisse cordis et tam crassae rusticitatis, ut aliquid de dominicis verbis aut corrigendum putaverit aut non divini-
Eus., H. E. 6, 25; M 20, 583 sq.
Supra n. 75.
Supra n. 86.
Supra n. 87.
Supra n. 82.