De inspiratione sacrae scripturae
p. 473
tus inspiratum“ . Sed idem de Hieronymo dicendum atque de Chrysostomo: Vult indicare sensui verborum Sacrae Scripturae quam artissime esse inhaerendum. Quid vero de materialibus verbis sentiat, clare manifestat. Pauli locutio est interdum „vitiosa“, habet „soloecismos“, „non potest hyperhaton reddere sententiamque concludere“. Isaias „in sermone suo disertus est, quippe ut vir nobilis et urbanae eloquentiae“. Ieremias „aliis prophetis videtur esse rusticior . . . simplicitas eloquii de loco ei, in quo natus est, accidit“. Amos habitans in locis desertis, ubi leonum vox auditur, „artis suae usus est sermonibus, ut vocem Domini terribilem atque metuendam rugitum leonum et fremitum nominaret“ . Similia repetit in prolegomenis ad alios prophetas. Ergo non ex influxu Spiritus Sancti, sed ex naturali indole hagiographorum verba et verborum constructiones repetit. Ideo, inquit, apostoli adhibebant interpretes, quia non poterant satis bene graeco sermone explicare „divinorum sensuum maiestatem“ .
Unde concludit: „Nec putemus in verbis Scripturarum esse evangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis.“ „Alii syllabas aucupentur et litteras, tu quaere sententias.“ Videtur quidem Matthaeus interdum etiam ipsum sensum Scripturae mutare et in rebus errare; „sed absit hoc de pedissequo Christi dicere, cui curae fuit, non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. . . . Concedant mihi in simplici epistula, quod in Scripturis sanctis, velint nolint, apostolis concessuri sunt. . . . Ex quibus perspicuum est apostolos et evangelistas in interpretatione veterum Scripturarum sensum quaesisse non verba, nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret“. „Hoc in omnibus paene testimoniis, quae de veteribus libris in Novo assumpta sunt Testamento, observare debemus, quod memoriae crediderint evangelistae vel apostoli et, tantum sensu explicato, saepe ordinem mutaverint, nonnumquam vel detraxerint verba vel addiderint.“ Non difficile est multa alia dicta proferre, quibus Hieronymus non quidem explicite negat verba materialia a Spiritu Sancto esse determinata et suggesta, quibus tamen clare indicat haec verba, ut a sensu distinguuntur, non ex divina, sed ex humana origine esse repetenda et explicanda.
464. Augustinus plurimum tribuit influxui divino in hagiographos, et vult evangelistas e. g. putasse sibi omnia eo ordine scribenda esse, quo sibi in memoriam venirent, cum omnia sibi a Spiritu Sancto suggererentur . Qua in re vix quisquam ex recentioribus defensoribus verbalis inspirationis. Augustinum sequitur. Aliter autem loquitur Augustinus de verbis, ut a sententiis distinguuntur. Perceperat ab
Supra n. 109.
Supra n. 111.
Supra n. 112.
Ib.
Supra n. 120.