De inspiratione sacrae scripturae
p. 474
evangelistis non easdem tantum res, sed eadem quoque dicta aliorum non iisdem verbis referri. „Sed nullo modo hinc laborandum esse iudicat, qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. . . . Ut enim quisque meminerat, et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius eandem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.“ Hac in re evangelistae egerunt, ut communiter homines agere solent, qui non habent mendacium eandem rem aliis et aliis verbis narrare, quamdiu sensus idem manet. „Quisquis autem dicit evangelistis certe per Spiritus Sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem, ut, pluribus eandem rem forte narrantibus, nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepaverit, ut possit etiam evangelistarum exemplo praecedente defendi. . . . Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus, non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem.“ Ipsi fidei utile est, „ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri veritatem, tamquam Deus nobis, quemadmodum ipsam rem, sic verba, quae propter illam sunt dicenda, commendet, cum potius ita res, quae dicenda est, sermonibus, per quos dicenda est, praeferatur, ut istos omnino quaerere non deberemus, si eam sine his nosse possemus“ . Ergo in quantum verba indifferenter se habent ad sensum, Deus ea non intendit. Ex Augustino maxime Franzelin et alii theologi hauserunt doctrinam de distinctione facienda inter sententias et verba Sacrae Scripturae.
Mirum est, quod quidam pro inspiratione verbali provocant ad factum quoddam ecclesiae hipponensis, in qua restitui debuit vox „cucurbitae“ veteris versionis pro voce „hederae“, quam Hieronymus posuerat in nova versione Ionae prophetae (4, 6); quasi ibi non simpliciter ageretur de scandalo pusillorum, qui in Scriptura sua subito aliquid inveniebant, quod numquam ibi legerant. Scribit enim Augustinus ad Hieronymum: „Hi, qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intellegant me nolle tuam ex hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem, tamquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consueverant, quae etiam ab apostolis approbata est. Unde et illud apud Ionam virgultum, si in hebraeo nec hedera est nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum, nullis sustentandum adminiculis erigatur, mallem iam in omnibus latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.“ Qui haec verba proferunt ut argumentum pro inspiratione verbali, valde modeste sentiunt de iis, quae ad argumentum requirantur.
Supra n. 121.
August., Epist. 82, 35; M 33, 291.