De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 475

465. Omissis aliis testimoniis haec conclusio videtur merito poni posse: Non desunt quidem Patrum dicta, quibus, si nude secundum litteram sumuntur, exprimitur inspiratio et dictatio verbalis; si vero cum aliis eorum dictis comparantur, emphatice tantum efferunt omnium verborum formalium, i. e. rerum et sententiarum, inspirationem, quia SS. Patres saepe verba materialia non ex electione Spiritus Sancti, sed ex electione et indole scriptorum humanorum explicant. Ita etiam Beda Venerabilis, secutus Patres, de Isaia et aliis prophetis ait: „In occulto visionum caelestium lucidissimo mentis intuitu cognoscebant arcana, quae foras suis auditoribus palam verbis, quibuscumque vellent, efferrent.“ Inter sacros scriptores Lucas e. g. in sermone comptior est et magis redolet graecam eloquentiam, quia erat „medicus peritissimus et magis graecas litteras scivit quam hebraeas“ .

466. Formaliter quaestio de inspiratione verborum materialium primum mota est nono saeculo, quando Fredegisus abbas ita sentiebat „de prophetis et apostolis, ut non solum sensum praedicationis et modos vel argumenta dictionum Spiritus Sanctus iis inspiraverit, sed etiam ipsa corporalia verba extrinsecus in ore illorum formaverit“. Hanc opinionem Agobardus reicit ut absurdam et provocat ad auctoritatem Hieronymi, qui contrarium docuerit. „Laus divinae sapientiae in sacris mysteriis et in doctrina Spiritus invenitur, non in adinventionibus verborum.“ Idem tamen Agobardus, qui tam indubitanter negat verbalem inspirationem, de hagiographis ait: „Nulli umquam homini licuit aut licet cogitare vel unam litteram aliter eos dicere debuisse, quam dixerunt.“ Unde rursum apparet immerito ex eiusmodi dictis colligi inspirationem verbalem .

467. Si iam transimus ad theologos, veteres Scholastici hanc quaestionem vix leviter tetigerunt. Ubi autem nihil fere dictum est, de consensu sermo esse nequit. S. Thomas neque affirmat neque negat inspirationem verbalem, sed stili diversitatem ex ingenio scriptorum humanorum derivat . Neothomistae volunt quidem S. Thomam fuisse defensorem inspirationis verbalis, non quod eam diserte docuerit, sed quod ex variis eius principiis theologicis et philosophicis fluat. De qua re postea.

Maxime Henricus Gandavensis favet inspirationi verbali, cum dicat veritatem scientiae theologicae dependere in tantum „a divinae auctoritatis inspiratione, ut non solum homines conscribentes hanc scientiam per inspirationem conciperent sententias conscribendas sed etiam verborum qualitatem et formam... quia prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines

Supra n. 145.

Supra n. 147.

Supra n. 175.