De inspiratione sacrae scripturae
p. 476
in locutione sua, et quali saeculares litterae sunt compositae. Et vere non erat locutio prophetarum secundum suam vel audientium sed secundum voluntatem Spiritus Sancti, qui loquebatur in illis. Sicut enim in prophetarum potestate non erat semper habere spiritum, semper futura praedicere, ita non erat potestatis eorum, ut, quaecumque vellent, docerent . Hoc est, quantum scio, unicum exemplum in tota vetere theologia scholastica sententiae satis aperte docentis inspirationem verbalem. Apud plerosque altum silentium, ut ad summum coniecturis quibusdam locus sit. Loquuntur nonnulli recentes de unanimi consensu veteris Scholae. Sed bonum esset hunc consensum quibusdam exemplis ostendere. Quod quamdiu non fit, nuda assertio ponitur pro argumento, quae tam gratis negatur, quam gratis affirmatur.
Recentiores Scholastici, i. e. qui fuerunt post Concilium Tridentinum, explicite quidem de hac quaestione disseruerunt, sed de consensu eo minus potest esse sermo, quia statim ortae sunt diversae opiniones et disputationes. Postquam Bañez propugnavit inspirationem verbalem, hanc sententiam Thomistae ut probabiliorem defenderunt. Idem senserunt Baius et eius asseclae, idem theologi alii, ut Gregorius de Valentia. Sed sicut iam Bañez testatur adesse aliter sentientes, et eorum sententiam tolerari posse , ita numquam defuerunt theologi multi, qui negantem sententiam tuebantur. Quam quidem sententiam Baiani auctoritate ecclesiastica volebant damnari, at desideratum finem non obtinuerunt , sed exinde semper sententia negans inspirationem verbalem suos defensores habuit. Immo inter eos, qui docebant verba esse inspirata, quidam hoc ita explicabant, ut potius parti neganti annumerandi sint. Sufficit ad unum Suaresium provocare . Hisce demonstratur defensores inspirationis verbalis non posse pro sua opinione „traditionalem doctrinam“ in auxilium vocare. Traditio nihil docet nisi rem fuisse inter Catholicos controversam. Inde a fine saeculi XVIII sententia negans inspirationem verbalem universaliter fere recepta est , usquedum circa finem saeculi XIX affirmans sententia a quibusdam resuscitata, sed plane alio modo explicata est .
§ 4. DE RECENTI QUADAM EXPLICATIONE INSPIRATIONIS VERBALIS.
468. Praeteritis saeculis qui inspirationem verbalem docebant, aut censebant Deum usum esse hagiographis ad modum instrumentorum mortuorum et usu rationis carentium, aut Deum dictasse per sonos
Supra n. 182. Supra n. 278.
Schneemann, Controv. de grat. 180 sqq 359.
Supra n. 290. Cf. e. g. supra n. 297 301.
Cf. e. g. supra n. 281.