De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 477

sensibiles singula verba, quae hagiographi scriberent, aut praeternaturali modo imagines vocabulorum in eorum mente excitasse ita, ut haec tantum vocabula, exclusis aliis, scribere possent. Omnibus his modis haberetur materialis dictatio, i. e. electio, subministratio, determinatio vocabulorum, non per hagiographos facta, sed per Deum. Hagiographus non esset nisi amanuensis, etsi forte amanuensis, qui intellegit ea, quae ipsi dictantur.

Nostra vero aetate coeperunt inspirationem concipere et exponere modo minus mechanico et magis psychologico. Olim dicebant sic: Hic est liber a Deo conscriptus. Atqui liber constat non solis rebus seu veritatibus expressis, sed etiam expressione verbali. Ergo Deus, ut sit auctor libri, censendus est non res tantum scribendas sed etiam verba, quibus exprimerentur, in individuo determinasse. Nunc vero solent ab inspiratione personali procedere et dicere: Deus scripsit per homines, quos assumpsit et movit ad scribendum ut instrumenta rationalia et libera. Ut autem per eos scriberet, omnes eorum facultates, quae ad scribendum concurrunt, supernaturaliter elevavit et ad scribendum movit. Porro haec instrumenta a Deo assumpta habebant suam indolem, suas proprietates, suas perfectiones et imperfectiones. Sequitur ex una parte nihil ab inspiratione eximendum esse, quod ad conscriptionem libri pertineat. Sequitur ex altera parte perfectiones et imperfectiones instrumenti apparere in opere scripto. Nam elevatio, quae habetur in inspiratione, confert solum lumen ad recte iudicandum de scribendis ; et motio inspirativa eo tendit, ut recte iudicata apte scribantur. Ergo inspiratio non efficit, ut homo imperitus sermonis fiat peritus, ut homo a naturali severitate ad hilaritatem traducatur, ut homo siccus evadat poeta, brevi ut dispositiones intellectus, voluntatis, imaginationis in alias mutentur. Manent omnia, qualia sunt, sed ita subsunt actioni divinae, ut a Deo causa principali et ab homine causa instrumentali producatur scriptum, quod Deus vult et quale vult. Voluitne ergo Deus defectus litterarios? Distinguendum est. Eos certe non per se intendit, sed eligens instrumentum defectivum praevidit defectus futuros et permisit, seu, ut alii dicunt, per accidens eos voluit. Quia voluit Deus ad homines per homines humano modo loqui, ut sic condescenderet ad homines, voluit modum scribendi et scripta, quibuscum varii defectus litterarii naturaliter nectuntur. Hi igitur defectus reducendi sunt ad defectibilitatem causarum secundarum, quas Deus ad scribendum elegit et movit, non vero ad Deum, nisi ut ad causam per accidens, quatenus eos praevidit neque impedivit.

Itaque secundum hanc sententiam Deus totum hominem, in quantum est instrumentum ad scribendum, ita supernaturaliter elevavit et movit, ut hic determinatus liber cum omnibus suis perfectionibus et imperfec-

Cf. supra n. 414 sqq.