De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 478

tionibus oriretur; et quia in hac elevatione et motione consistit inspiratio, codem modo omnia inspirata dicenda sunt, quo a scriptore supernaturaliter elevato et moto prodierunt. Neque igitur dicenda sunt dogmatica inspirata, historica non inspirata; sententiae inspiratae, verba non inspirata, vel alia huiusmodi, sed, quaecumque ab hagiographo scripta sunt, ab eo ut supernaturaliter elevato et moto scripta sunt; ergo inspirata sunt. Omnis mechanica divisio pugnat cum intima illa penetratione, quae est inter actionem instrumenti et causae principalis, inter hominem virtute supernaturali instructum et agentem et Deum elevantem et moventem. Totum opus est a Deo, totum est ab homine, neutro separatim operante, sed ambobus simul effectum producentibus. Sic sine materiali dictatione non res tantum sed etiam verba a Deo inspirata sunt et Deum auctorem habent.

469. Quid de hac doctrina sentiendum? Imprimis inspiratio verbalis sic exposita non est confundenda cum illa materiali dictatione verborum, quae olim a multis statuebatur. Consequenter neque defensores veteres inspirationis verbalis indiscriminatim ut patroni recentis huius expositionis invocandi, neque eorum adversarii ut desertores „doctrinae traditionalis“ carpendi sunt. Inspiratio verbalis, quam Marchini, Franzelin, multi alii impugnarunt, numquam universaliter recepta fuit et iure reiecta est. Hoc quidam ex recentioribus defensoribus inspirationis verbalis ingenue agnoscunt; alii vero iis declamationibus utuntur, quae potius aut partium studium aut ignorantiam manifestant, quam vera argumenta et solidas refutationes exhibent. Nihil igitur detrahentes merito, quod priores theologi acquisiverunt, falsam inspirationem verbalem impugnantes, dicamus alio modo totam rem concipiendam et exponendam esse.

Porro nova haec explicatio, ut ad „quaestionem biblicam“ elucidandam omnino utilis esse possit, non est commiscenda cum aliis quaestionibus disputatis, quibus magis obscuratur quam declaratur. Cum enim Catholici omnes concedant Deum posse movere homines non solum extrinsecus, sed etiam intrinsecus, non solum moraliter, sed etiam physice, non solum naturaliter, sed etiam supernaturaliter, supervacaneum, immo nocivum est in quaestionem biblicam ingerere theoriam quamcumque philosophicam, quae ab aliis Catholicis statuitur, ab aliis reicitur. Sic theoria praedeterminationis physicae, etsi aliis videtur maxime philosophica, aliis tamen, iisque multo pluribus, videtur plane aliena a sana philosophia. Unde si qui novam explicationem inspirationis verbalis statuunt ut inseparabiliter nexam cum praedeterminatione physica, plurimi statim concludent: Haec theoria admitti nequit, ergo neque illa. Ut igitur ad consensum veniri possit de illa quaestione biblica, omnes theoriae alicui scholae exclusive propriae non intrudendae, sed arcendae sunt. Sine dubio inter eos, qui inspirationem verbalem secundum novum modum admittunt, plures