De inspiratione sacrae scripturae
p. 479
sunt, qui non sunt huic vel illi scholae addicti; id quod signum est quaestionem hanc tractari posse independenter a certarum scholarum placitis .
470. Seposita igitur omni quaestione disputata huc non pertinente, pariter omittenda sunt quaedam argumenta, quae valebant fortasse pro inspiratione verbali, prout olim intellegebatur, non vero valent pro recenti explicatione. Olim Scriptura a multis habebatur strictissimo sensu verbum divinum scriptum, quasi in ea omnia et singula essent affirmationes Dei, ab ipso hominibus scripto propositae, ut ab iis sine ulteriore inquisitione fide divina admitterentur. In Scriptura secundum hanc sententiam habetur doctrina astronomica, botanica, zoologica non minus divina quam doctrina salutis. Singulae sententiae sunt totidem theses revelatae, singulae assumi possunt ut argumentum efficax ad probandum id, quod enuntiant et quomodo enuntiant. Divinitate Scripturae sic intellecta, facilis utique gressus erat ad inspirationem verbalem, quia, negata divinitate verborum, liber non iam eo rigore divinus est, quo illi censebant. Sed quia aliis hic rigor videbatur nimius, recesserunt a conceptu Scripturae tam severe divinae; et primum quidem quoad verba, dein etiam quod res ipsas humanis scriptoribus suas partes tribuerunt. Iamvero etsi ex eo, quod liber aliquis sensu maxime presso habetur divinus, recte colligitur inspiratio verbalis, tamen, conceptu hoc relaxato, non iam simpliciter valet conclusio: liber hic est origine divinus, ergo etiam verba eius a Deo sunt determinata. Nam divinus ratione originis liber dici potest multis modis. Deus potuit alicui prophetae revelare scribenda et eum efficaciter movere, ut res revelatas talibus verbis conscriberet. Potuit Ieremiam movere, ut revelationes olim factas scribendas dictaret Baruch. Potuit Paulum movere, ut alteri indicaret, quae scribenda essent ad Hebraeos, et ei relinqueret, quomodo has sententias graece exprimeret. Brevi, Deus decretum scripto consignandi, quae homines
Multi Molinistae tenuerunt inspirationem verbalem (e. g. Gregorius de Valentia et Bellarminus), multi Thomistae concesserunt contrariam doctrinam esse probabilem. Gotti ait: „Secundo autem modo scribit Deus, suis amanuensibus sacris dictando vel verba vel saltem sensum. Hoc modo scripsit totam Scripturam veterem legis et prophetarum.... Ita in Novo Testamento per evangelistas scripsit evangelia, per apostolos canonicas epistulas“ (Theol. scholastico-dogmatica I, tract. 1, q. 3, dub. 2, § 1, n. 3). De Groot ait: „Inspirationem ad omnes et singulas res et sententias extendi pro certo affirmandum est.“ Inspirationem verbalem statuit pro quibusdam locis; num extendatur ad omnia et singula verba, aliorum iudicio relinquit (Summa apologet. , Ratisbonae 1892, 596 626 sq). Generatim veteres Thomistae inspirationem verbalem ut probabiliorem tantum defendebant. Sed recentes quidam omne malum hac in re ex Molinismo ortum esse volunt. Quae declamationes inanes et insignem ignorantiam veri sensus theoriae molinisticae produnt et cum historia pugnant. Satius est eiusmodi disputationes hic non movere, sed quaestionem subiectam sine ira et studio secundum propriam suam vim et dignitatem argumentando absolvere.