De inspiratione sacrae scripturae
p. 480
docere volebat, potuit exsequi modis valde diversis, de quibus ex notione libri sensu latiore, etsi vero, divini nihil concludi potest. Unde ex sola notione libri divini, seu ex notione Dei inspiratoris et scriptoris libri non iam valide infertur inspiratio verbalis, quam primum severa illa notio libri divini deseritur, et alia laxior substituitur. In hac re, nisi fallor, distinguendum est etiam nostra aetate inter varios defensores inspirationis verbalis, quia alii eam propugnant ad theoriam inspirationis constringendam, alii ad eam relaxandam. Hic valet illud: Si duo faciunt vel dicunt idem, non est idem. Unde aliis defensoribus inspirationis verbalis respondendum est: Nego suppositum, Scripturam esse eo modo librum divinum, quo vos putatis. Aliis vero dicendum est: Nego suppositum, ex notione libri latiore sensu divini derivari posse inspirationem verbalem.
471. Neque ultra modum premendum est argumentum ex notione causae instrumentalis. Sacros scriptores fuisse instrumenta Dei in conficienda Scriptura est doctrina traditionis . Unde concludunt: Instrumentum nihil operatur nisi ex influxu causae principalis. Atqui hagiographi in scribendo fuerunt causae instrumentales. Ergo quid scripserunt, sive res sive verba, scripserunt ex influxu divino inspirativo. Attamen attendendum est, quae sit efficacia talis syllogismi. Certe non est vis eius, ut a priori Deo praescribi possit, quantum extendere debeat influxum suum, si omnino inspirare velit hominem ad scribendum librum; sed eatenus tantum valet illud ratiocinium, in quantum ex traditione, i. e. tandem aliquando ex revelatione divina, constat Deum voluisse facere sacros scriptores instrumenta sua non solum quoad veritates omnes communicandas, sed etiam quoad ipsa verba materialia. De hac autem re disputatur. Est enim homo, etsi realiter unus, tamen virtualiter multiplex; ergo qui eo utitur ut instrumento, potest eo uti secundum unam virtutem, et non secundum alteram. Ideo potest alter alterum inspirare et movere ad scribendum multipliciter. Idem valet de Deo, qui, si intellectum et voluntatem hominis movet, etiam physice, ad determinatas res scribendas, relinquens ei electionem verborum materialium, in quantum sunt indifferentia ad res apte exprimendas, vere est inspirator et principalis scriptor libri non minus, immo magis quam homo, qui eodem modo ageret, quia Deus intrinsecus movet intellectum et voluntatem scriptoris, cum homo solum possit extrinsecus in alterum agere. Si in intellectu et voluntate hominis totus motus ad has vel illas determinatas veritates litteris consignandas est a charismatico Dei influxu, negari nequit hominem esse instrumentum Dei, quamquam Deus non in individuo verba materialia determinat. Et si respondes: tunc homo saltem in eligendis verbis non est instrumen-
Cf. supra n. 37 38 39 40 109 117 169 etc.