De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 481

tum Dei, et fit vivisectio, respondetur: hoc est id ipsum, quod volunt adversarii inspirationis verbalis, verba materialia non esse a charismatico Dei influxu, sed ex ratione humana cum ordinario concursu et cum assistentia divina, qua caventur errata in expressione verbali; et si haec vocatur vivisectio, vocetur ita, dummodo haec appellatio ne proponatur ut argumentum, quo probetur inspiratio verbalis.

472. Dices: Deus non dat charismaticam illustrationem et motionem ad hoc, ut hagiographus in se recte concipiat certas veritates, sed ut eas scribat. Atqui veritates scribi nequeunt sine determinatis verbis. Ergo divina illustratio et motio respicit etiam determinata verba.

Respondetur: Charisma inspirationis datur ad hoc, ut scribantur determinatae veritates, concedo; datur ad hoc, ut scribantur determinata vocabula, peto probationem. Eaedem veritates aliis et aliis verbis exprimi possunt; si vero interdum certae veritates certis verbis sunt inseparabiliter annexae, hoc est per accidens, et tunc potest concedi aliquo modo etiam verba esse inspirata. Ergo illi, qui negant inspirationem verbalem, dicunt Deum contulisse hagiographis efficaciam supernaturalem, qua determinaretur actus scribendi tum quoad exercitium tum quoad specificationem rerum scribendarum, non vero in omnibus quoad specificationem verborum, sed quoad haec Deum assistentia sua id tantum cavisse, ne quid non apte exprimeretur. Sic manet Deus inspirator et auctor Sacrae Scripturae, hagiographi manent instrumenta, neque tamen habetur inspiratio verbalis, sed solae res et sententiae sunt immediatus effectus virtutis efficientis Dei. Neque igitur in hac sententia negatur inspirationem biblicam consistere in supernaturali efficacia a Deo hagiographis infusa, neque tamen conceditur omnia in opere ab hagiographis confecto necessario derivari ex hoc charismatico influxu divino, cum Deus potuerit extendere hunc influxum, quousque ei placebat. Deus, ut esset auctor Scripturae, non debuit extendere hunc influxum ad materialem scriptionem ; neque characteres plus vel minus belle formati ab hoc influxu derivandi sunt, et tamen manserunt scriptores instrumenta, etsi non in formandis characteribus. Similiter nullo principio philosophico cogitur Deus ad extendendum influxum charismaticum ad verba materialia, et tamen scriptores manent instrumenta Dei, etsi non quoad dictiones et constructiones. Quapropter non absurda est sententia, quae docet Deum in condenda Scriptura esse causam principalem, hagiographum vero causam instrumentalem, et tamen verba et stilum non processisse a Dei charismatico influxu, sed ab hagiographo cum ordinario concursu et speciali assistentia divina, quia neque probatum est neque probari potest Scripturam sic fieri non potuisse aut sic factam non esse. Neque igitur convenit sententiam eorum, qui negant inspira-

Supra n. 424.