De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 482

tionem verbalem (inter quos fuerunt magni theologi), absurditatis accusare et iniuriosis dictis traducere. Potius pacate, et ut theologum decet, quaestio haec, quam auctoritas ecclesiastica adhuc liberae disputationi reliquit, ita solvenda est, ut solutio non omnibus necessario amplectenda obtrudatur, sed cuivis aliter sentiendi venia concedatur.

§ 5. QUID SECUNDUM EXPLICATIONEM INSPIRATIONIS ANTEA DATAM DE INFLUXU DEI IN VERBA MATERIALIA SACRAE SCRIPTURAE CENSENDUM SIT.

473. Inspiratio secundum explicationem antea propositam consistit imprimis in lumine quodam charismatico, a Deo mentibus hagiographorum infuso, quo hi illuminantur circa res scribendas . Sicut autem homo, qui modo plane naturali librum componit, cum primum ideam libri vel sententiae hic et nunc scribendae perfectam in mente habet, eo ipso aliqua ratione etiam determinatus est ad certa verba adhibenda, ita idea in mente hagiographi supernaturaliter producta non potest esse sine ulla efficacia circa determinationem verborum materialium. Nam res vel sententia in individuo determinata non potest quibuscumque verbis exprimi. Ergo natura rei dicendae intra certos limites includit delectum verborum. Qui vult de aqua et igni scribere, debet nominibus aquae et ignis uti, non vero nominibus arboris et lapidis. Artius etiam circumscribitur libertas eligendi verba, si res non quomodolibet, sed apte exprimenda est, quia, licet saepe synonyma et constructionum varietates praesto sint ad sententiam aliquam exprimendam, non tamen indiscriminatim omnia aequalem aptitudinem habent ad cogitationes certas repraesentandas. Alia vocabula et dicendi modi conveniunt historico, alia philosopho, alia poetae, alia oratori. Ergo Deus inspirans homines ad scribenda poemata sacra, historiam, orationes, epistulas, et ad hunc finem adiuvans homines lumine infuso, ut forment correspondentia iudicia, eo ipso etiam in determinationem verborum aliquam efficaciam exercet.

Sed haec efficacia non est exaggeranda. Quidam ita argumentantur: Quidquid aliquis clare concepit, hoc clare exprimit. Atqui Deus lumine supernaturali hagiographos iuvat ad clare concipienda ea, quae scribenda sunt. Ergo etiam iuvat ad ea clare scribenda. Quam ratiocinationem non semper cum factis convenire iam inde probatur, quod loci non pauci Sacrae Scripturae valde obscuri sunt. S. Hieronymus de verbis Col 2, 18 19 scribit:

„Illud, quod diximus: Etsi imperitus sermone, non tamen scientia (2 Cor 11, 6), nequaquam Paulum de humilitate, sed de conscientiae veritate dixisse, etiam nunc approbamus. Profundos et reconditos sensus lingua non explicat. Et cum ipse sentiat, quid loquatur, in alienas aures puro non potest trans-

Supra n. 417.