De inspiratione sacrae scripturae
p. 483
ferre sermone. Quem cum in vernacula lingua habeat disertissimum (quippe Hebraeus ex Hebraeis et eruditus ad pedes Gamalielis, viri in lege doctissimi), se ipsum interpretari cupiens, involvitur... Conabimur itaque παραγραστικῶς sensus evolvere [verborum Col 2, 18 19] et tricas implicati eloquii suo ordine reddere atque iuncturae, ut simplici stamine verborum fila decurrant, puroque sub tegmine apostolici sermonis textura succrescat.
Sine dubio etiam viri habentes claros conceptus interdum in eloquendo laborant, idque tum praecipue, cum aliena lingua utendum est. Claritas conceptus praerequiritur quidem ad perspicuitatem sermonis et generatim in sermone manifestatur. Unde licet etiam lumini supernaturali aliquam efficaciam quoad ipsa verba adscribere; sed videndum est paulo magis in specie, quae sit haec efficacia.
474. Lumine supernaturali, quo illustratur hagiographus de singulis rebus scribendis, non determinantur in individuo vocabula neque constructiones sententiarum. Si e. g. hagiographus noverat plures linguas, lumen inspirativum non determinabat, qua lingua uteretur, sed hoc ab eius electione pendebat. Saepe fortasse scriptor unam tantum linguam noverat, vel ii, pro quibus scribebat, unam tantum linguam callebant. Sic determinata erat lingua, qua scriberetur liber, non tamen vi luminis supernaturalis, sed per circumstantias externas. Deus quidem eligens scriptorem in talibus condicionibus, volebat etiam illa determinata lingua librum esse scribendum, et dabat correspondentem concursum; neque tamen hoc pertinet ad essentiam inspirationis, non magis quam ipsa vita scriptoris et eius naturalis conservatio vel suppeditatio chartae et atramenti et aliorum, quae necessaria sunt ad scribendum. Multa enim in concreto requiruntur, ut liber quicunque et etiam liber inspiratus fiat, quae nequaquam ex inspiratione derivanda sunt, quamvis sine divino auxilio exsistere nequeant. Ea tantum pertinent ad inspirationem, quae postulant charismaticum Dei influxum. Ergo non electio linguae, qua liber scriptus est, quia haec electio non ex charismate provenit, sed aliunde. Olim quidem non deerant, qui linguam hebraeam ab ipso Deo formatam et ad sacros libros scribendos specialiter destinatam esse vellent; at de hac opinione nostra aetate disputare supervacaneum est.
Supponamus scriptorem, cuius lingua hoc vel illo modo determinata erat. Hunc Deus eligebat ad scribendum librum historicum, v. g. primum librum Paralipomenon. Deus volebat, ut in hoc libro describerentur genealogiae (c. 1 sqq). Instigabat igitur scriptorem, ut in veteribus documentis has genealogias perquireret et in librum suum referret. Eo ipso determinata erant vocabula scribenda, scilicet nomina, prout in documentis exstabant. Nihilominus haec determinatio nominum non est formaliter ad charisma inspirationis referenda, sed haec
Hieronymi Ep. 121, c. 10; M 22, 1029 sq.