De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 484

nomina erant obiective determinata et materiam tantum inspirationis in his concretis condicionibus constituebant. Simili modo saepe Deus intendebat sine dubio determinata verba materialia, neque tamen ad hoc necesse erat ab ipso charismatice in hagiographis excitari imagines verborum, sed sufficiebat eos lumine supernaturali ita dirigere, ut certas res conscriberent. Admittere licet e. g. multa dicta libri proverbiorum in populo iudaico pervulgata fuisse, et postea demum aliquem vel aliquos a Deo inspiratos esse ad ea in librum colligenda. In hoc casu non sola materia sed etiam forma iam aderat, et inspiratio eo tantum valebat, ut collectio fieret. Simile quid habemus, si ex intentione Dei dicta alicuius de verbo ad verbum libro sacro inserenda erant. Potest igitur in his casibus vero quodam sensu dici verba ipsa materialia esse inspirata, quatenus Deus voluit et effecit, ut scriberentur, non vero eo sensu, quasi verborum formatio ad supernaturalem Dei influxum reducenda esset, neque hoc sensu, quasi nullus liber posset esse inspiratus, cuius verba non essent tali ratione determinata. Consequenter neque in his casibus modus loquendi formaliter inspiratione determinatus est.

475. Voluit etiam Deus, ut scriberentur libri prosaici, libri poetici, libri prophetici, dialogi, epistulae. Numquid inspiratio contulit scriptoribus artem historicam, poeticam, epistularem, numquid prophetis contulit stilum vaticiniis convenientem? Sane Deus potest quemvis hominem ad quodvis opus litterarium eligere eumque ex inepto aptum reddere. Solet tamen communiter instrumentis rationalibus secundum eorum naturalem aptitudinem uti. Si voluit, ut ad praecepta artis poeticae elegans carmen componeretur, elegit virum ingenii poetici. Si voluit per prophetam annuntiare laeta, elegit virum hilaris indolis; contra austerum ad annuntianda tristia. Neque igitur ingenium poeticum Davidis neque differentia inter Isaiam et Ieremiam quoad concipiendi et eloquendi modum inde derivanda sunt, quod Deus inspiratione fecit David poetam, Isaiam alacrem, Ieremiam austerum prophetam; sed Deus hos viros elegit et eorum naturales proprietates inspiratione elevavit et movit, ut hac ratione fierent libri, quales voluit. Unde quia libri prodierunt ex eorum facultatibus elevatis, etiam ex inspiratione prodierunt. Sed sicut theologi docent, actus salutares procedere secundum vitalitatem ex facultatibus hominum, secundum supernaturalitatem ex gratiae adiutorio, ita actus et opera hagiographorum processisse dicenda sunt partim ex eorum ingenio, partim ex inspiratione, non partialitate effectus, sed partialitate causalitatis. Sicut autem recte dicitur vitalitas non esse a gratia neque supernaturalitas a facultatibus humanis, ita non minus recte negatur specialem modum concipiendi et eloquendi esse ex inspiratione, quam divinitatem et auctoritatem Scripturae esse ex humano ingenio auctorum. Etsi tota Scriptura est et a Deo et ab hagiographis, tamen secundum alium