De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 35

velare, sed ad hoc requiritur dispositio mentis omni humana excellentior. „Quare non credo ullum alium ad tantam perfectionem supra alios pervenisse praeter Christum, cui Dei placita, quae homines ad salutem ducunt, sine verbis aut visionibus, sed immediate revelata sunt, adeo ut Deus per mentem Christi sese apostolis manifestaverit, ut olim Moysi mediante voce aerea. Et ideo vox Christi, sicut illa, quam Moyses audiebat, vox Dei vocari potest. Et hoc sensu etiam dicere possumus sapientiam Dei, hoc est sapientiam, quae supra humanam est, naturam humanam assumpsisse et Christum viam salutis fuisse.“ Moyses loquebatur cum Deo de facie ad faciem, Christus „de mente ad mentem“ . Spiritus, de quo toties sermo est in Scriptura, est vel ventus, vel mundi plaga, vel anima humana, vel animositas et vires, vel virtus et aptitudo ad aliquid, vel animi passio et dispositio . Unde spiritus Dei est vel ventus vehemens, vel vis seu virtus supra communem eminens, vel anima seu mens hominis, maxime ut carni opponitur, vel per modum anthropomorphismi est halitus oris Dei, vel est lex mosaica, quae venit ex ore Dei, vel potentia et decretum Dei, vel affectus voluntatis divinae. Unde si prophetae dicuntur spiritu Dei repleti, hoc nihil aliud est, nisi quod ultra communem modum virtutem habent vel mentem Dei percipiunt. Quibus autem naturae legibus imaginatio ad hanc extraordinariam perfectionem evehatur, ignoramus. Solet prophetia non diu neque constanter manere in prophetis, quia imaginatio ex se vaga et inconstans est .

31. Prophetae non erant perfectiore mente praediti, sed potentia vividius imaginandi. Quare neque ex prophetarum libris rerum naturalium vel spiritualium cognitio quaerenda est. Immo per se prophetia, utpote res imaginationis, nullam certitudinem confert, sed signum aliquod divinum addendum est, ut certitudo quaedam habeatur de obiectis imaginationum.

Maximum autem argumentum pro veritate prophetiae est, quod prophetae „animum ad solum aequum et bonum inclinatum habebant“ . Ipsa revelatio „pro ratione temperamenti variabat hoc modo, nempe: Si propheta erat hilaris, ei revelabantur victoriae, pax, et quae porro homines ad laetitiam movent; tales enim similia saepe imaginari solent. Si contra tristis erat, bella, supplicia et omnia mala ei revelabantur“. Item ratio imaginum et stilus seu modus loquendi ex hac re pendent . Prophetae non solum multa ignorarunt, sed contrarias opiniones et praeiudicia habuerunt et erraverunt et adinodum vulgares de Deo fictiones habuerunt, et generatim in iis, „quae solam speculationem, et quae non caritatem et usum vitae spectant“, nullius sunt auctoritatis, et argumenta eorum ad captum vulgi accommodata, saepe obiective valida non sunt .

Hebraei ad hoc tantum Dei directione et auxilio vocati sunt, ut specialem aliquam societatem constituerent, non ut altiorem cognitionem et pietatem haberent. Directio autem divina non differt ab immutabili naturae ordine; ad Dei auxilium externum pertinent omnia, quae naturae vires sua sponte ho-

lb. 163. Ob haec verba putandum non est Spinoza Christianum factum esse. Multum abest.

lb. 164 sq.

lb. 164 sqq.

lb. c. 2, p. 172 sqq.

lb. 176.

lb. 179 sqq.