De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 485

respectum est liber inspiratus, secundum alium respectum ex ingenio et libera electione scriptorum humanorum processit.

476. Potest ita quoque distingui: Omnia in Scriptura sunt specifice inspirata, i. e. omnia processerunt ex facultatibus elevatis scriptorum; sed non omnia sunt reduplicative inspirata, i. e. non omnia secundum suam formalem rationem ex inspiratione explicanda sunt. Paulus non peccavit contra grammaticam, quia erat inspiratus; sed ea, quae non secundum grammaticam scripsit, inspirata sunt. Modus igitur concipiendi et exprimendi res humanus est, sed ea, quae humano modo expressa sunt, a Deo descenderunt et sunt sensa Dei cum hominibus communicata. Hoc est, quod theologi solebant significare illa distinctione: Sententiae sunt inspiratae, verba non sunt inspirata. Doctrina, quam hac distinctione proponebant, vera est, licet concedatur modum loquendi fortasse non esse optimum, cum urgeri possit hagiographos non scripsisse quidquam, neque sententias neque verba, nisi ut inspiratos et sub influxu inspirationis. Itaque dicantur omnia inspirata, si ita placet, sed addatur non omnia eodem modo esse a Deo intenta, neque omnia vi inspirationis in individuo determinata. Deus, quando illuminat et movet hagiographum ad scribendum, quasdam veritates seu quaedam iudicia divina cum hominibus communicare vult; nam ad iudicia communicanda omnis locutio instituitur. Hoc igitur omnis loquens per se vult. Si vero varii modi apti iudiciorum exprimendorum sunt, necessario quidem unus ex illis adhibendus est; sed prae principali intentione loquentis omnes modi apti indifferenter se habent, ideoque non per se intenduntur, sed per accidens. Similiter homo sub inspirationis influxu volens scripto loqui aliis, adhibet certum modum elocutionis, sed ad hunc modum elocutionis vi inspirationis et ex principali intentione Dei non est determinatus, si alii quoque modi apti praesto sunt. Potest quidem aliquis rem ita concipere, ut censeat Deum etiam determinare hominem ad verba materialia, et potest sequi systema philosophicum, quo talis determinatio postulatur, sed tunc fateri debet id non colligi ex inspirationis natura, sed ex suo peculiari modo eam concipiendi vel ex suo peculiari systemate philosophico. Hic autem quaeritur, quid inspirationis conceptus postulet.

477. Sit igitur haec conclusio: Etsi psychologice fieri nequit, quin ipsum iudicium de rebus scribendis, a scriptore charismatice ad scribendum illuminato et moto formatum, in ipsam materialem elocutionem influat, nullo tamen solido argumento probari potest omnia et singula verba materialia Scripturae esse charismatice a Deo in individuo determinata; immo sunt rationes, quae suadeant hoc non ita esse factum. Iamvero si individua verborum determinatio facta non est positivo et supernaturali Dei influxu, requiritur assistentia divina, qua cavetur, ne hagiographi verbis non aptis exprimant sententias scribendas. Verba