De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 486

autem non apta intelleguntur ea, quibus sensus exprimendus revera non exprimitur. Quod si fieret, illud dictum non iam esset dictum Dei, ne secundum sensum quidem, quia verus sensus verbis ineptis non enuntiatur. Immo nisi quis statuit, quod probare nequit, scilicet influxu inspirativo adimi scriptori naturalem potentiam suo marte scribendi, debet concedere etiam ad ipsas res scribendas assistentiam divinam extendi debere. Nam si hagiographus quaedam scripsit ex inspiratione, non eo ipso impeditur, quominus aliqua addat de suis, cum inspiratio non sit motio diu noctuque non cessans nec sinens hominem nisi scribere, dum totus liber usque ad ultimam litteram sit finitus; sed inspiratio habet sua intervalla, abscedit, redit. Quibus in intervallis posset hagiographus aliqua scripto adiungere secundum suum sensum et suam voluntatem, maxime si conscientiam inspirationis non habet, quando adest . Hoc igitur ne fiat, Deus assistentia sua impedire debet, non quia a priori statuere possumus Deum non posse umquam permittere, ut cum inspiratis dicta humana, praecipue vera, misceantur, sed quia ex revelatione constat totam Scripturam cum omnibus suis partibus esse verbum Dei scriptum, id quod verum non esset, si partim contineret verba Dei, partim verba hominum. Ergo etiam ob hanc rationem assistentia divina necessaria est ad conficiendam Scripturam . Unde patet Deum ad Scripturam, prout nunc exstat, condendam multa contulisse: Illuminationem intellectus, motionem voluntatis, assistentiam, revelationem de facto inspirationis, actum, quo ecclesiae Scripturam ut fontem doctrinae et regulam fidei tradidit. Quae omnia si quis vult uno nomine inspirationem vocare, potest hanc appellationem defendere ut denominationem a potiori . Sed si elementa varia inter se distinguenda sunt, inspiratio consistit in positivo Dei influxu, assistentia autem per se dicit aliquid negativum, i. e. exclusionem omnium eorum, quibus Scriptura saltem ex parte privaretur dignitate verbi divini seu libri inspirati. Inspiratio refertur ad ea, quae Deus per se intendit hominibus proponenda, assistentia refertur ad excludenda ea, quae cum primario intentis pugnant, ut sunt verba inepta ad sententias divinas recte exprimendas. Quodsi Deus vidit hagiographos sibi relictos recta verba non esse electuros, positivo influxu verba ipse determinavit. Sed hoc in omnibus et singulis factum esse et ad essentiam inspirationis pertinere negamus. Unde satis explicatum est, quo sensu recte dici possit verba materialia esse inspirata, et quo sensu recte dici possit res tantum esse inspiratas, verba materialia non semper in individuo esse inspirata, sed sub sola Dei assistentia scripta.

478. Dices: In Scriptura non solum multa verba non sunt per se a Deo intenta, sed etiam multae in ea sententiae inveniuntur, quae

Cf. supra n. 420.

Cf. supra n. 425.

Cf. supra n. 302.