De inspiratione sacrae scripturae
p. 487
non per se intentae sunt, sed solum propter alia, neque proprie sunt sensa Dei, ut e. g. similitudines et comparationes, quae ex scientia naturali transumptae falsis notionibus physicis nituntur. Unde si verba dicenda sunt non inspirata, quatenus indifferenter se habent ad ea, quae per se intenta sunt, ob eandem rationem multae sententiae dicendae sunt non inspiratae, quia aliae similitudines vel comparationes aeque bonae vel fortasse meliores fuissent ad exponenda ea, quae per se intenta sunt.
Respondeo: Etsi theologi distinguunt inter res vel sententias et verba, hi termini, quibus brevitatis gratia utuntur, non tam crasse et materialiter accipiendi sunt, quam in obiectione supponitur. Sensus huius distinctionis potius est: quaedam in Scriptura esse, quae per se respondeant illi fini, ob quem Deus Scripturam condidit, i. e. veritates cum hominibus communicandas; quaedam vero pertinere ad vestitum litterarium, qui saepe alius et alius esse potest, intacta manente veritate, quae proponenda est. Itaque distinctio inter res vel sententias et verba est eadem atque distinctio inter sensa, quae auctor cum aliis communicare vult, et vestitum litterarium, quatenus indifferenter se habet ad haec sensa. Applicatio autem huius distinctionis est valde diversa, prout refertur ad poemata, historiam, instructiones morales, vaticinia, epistulas. Unde generali regula definiri nequit hoc accensendum esse verbis, illud vero rebus et sententiis, sed secundum finem et indolem singulorum librorum vel scriptorum hoc diudicandum erit. Nam si e. g. Deus vult conscribi carmen liturgicum, ipsa forma poetica est a Deo per se intenta, sed ea individua vocabula et constructiones, quae aequaliter apta sunt ad tale carmen, non sunt per se intenta, ideoque non necessario a Deo supernaturali influxu determinanda. Res gestae narrari possunt variis modis, ut in evangeliis eadem dicta et facta Christi non iisdem verbis narrantur . Ergo totus modus narrandi, quatenus eo res narrandae non mutantur, accensendus est verbis materialibus. Ceterum hic tangitur una ex gravissimis et uifficillimis quaestionibus biblicis, quae nostra aetate agitantur, quo sensu singula, quae in Scriptura leguntur, a Deo affirmata esse dicenda sint, de qua quaestione in sequenti capite agemus.
479. Schol. Sententia S. Augustini de speciali maiestate eloquentiae biblicae.
S. Augustinus, quamquam monet in Scriptura verba non esse magni facienda, si comparentur cum rebus , invenit tamen in Scriptura eloquentiam quandam singularem praeter eam, quam sacri scriptores cum aliis communem habent.
Cf. supra n. 121.
Ib.