De inspiratione sacrae scripturae
p. 488
„Hic aliquis forsitan quaerit, utrum auctores nostri, quorum scripta divinitus inspirata canonem nobis saluberima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo an eloquentes etiam nuncupandi sint. Quae quidem quaestio apud me ipsum et apud eos, qui mecum quod dico sentiunt, facillime solvitur. Nam ubi eos intellego, non solum nihil iis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi videri potest. Et audeo dicere omnes, qui recte intellegunt, quod illi loquuntur, simul intellegere non eos aliter loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia, quae magis aetatem iuvenilem decet, est, quae senilem, nec iam dicenda est eloquentia, si personae non congruat eloquentis, ita est quaedam, quae viros summa auctoritate dignissimos planeque divinos decet. Hac illi locuti sunt, nec ipsos decet alia nec alios ipsa; ipsis enim congruit, alios autem, quanto videtur humilior, tanto altius non ventositate sed soliditate transcendit. Ubi vero eos non intellego, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est, ubi intellego. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus non solum inventione verum etiam exercitatione deberet.“
Postquam dein variis exemplis ostendit ne saecularem quidem eloquentiam deesse in sacris litteris, ita pergit: „Neque enim haec humana industria composita, sed divina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter, non intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi viri videre ac dicere potuerunt, ea, quae velut oratoria arte discuntur, non observarentur et notarentur et in hanc doctrinam non redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis, quid mirum, si et in istis inveniuntur, quos ille misit, qui facit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes, canonicos nostros auctores doctoresque fateamur, tali eloquentia, qualis personis eiusmodi congruebat.“ Alibi haec addit: Scriptura „sic loquitur, ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvulos nutriat“ .
Haec Augustini sententia de speciali eloquentia Sacrae Scripturae recepta est a quibusdam theologis scholasticis; maxime vero veteres theologi protestantes ea usi sunt ad probandam divinam Scripturae originem, cum talis stilus non possit venire nisi a Spiritu Sancto . Hoc argumentum nostra aetate vix quisquam repetet, quia nihil in Scriptura ostendi potest, quod ratione elocutionis tam divinum sit, ut nullus homo suis naturalibus viribus relictus tantam eloquentiam habere possit. Neque haec est S. Augustini mens, qui supposita Scripturae inspiratione id solum effert modum loquendi biblicum esse eum, qui deceat scriptores inspiratos. Neque quisquam, qui diligenter legerit Scripturam, negabit multis eius partibus singularem inesse vim et pulchritudinem poeticam, rhetoricam, stilisticam; id quod saepius viri litterati, ceteroqui non nimis faventes religioni revelatae, agnoverunt.
August., De doctr. christ. l. 4, c. 6, n. 9; c. 7, n. 21; M 34, 92 sqq.
De Gen. ad lit. l. 5, c. 3, n. 6; M 34, 323.
Cf. supra n. 227 sqq 265 etc.