De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 489

Licet igitur, cui ita placet, hanc specialem eloquentiam ex inspiratione (sive ad scribendum, sive ex alia praevia) derivare, modo ne statuat hoc esse elementum essentiale inspirationis biblicae. Nam sunt etiam in Scriptura partes, in quibus nulla singularis eloquentia apparet, ut multae partes librorum historicorum, immo nonnulli psalmi. Dein maiestas Scripturae persaepe descendit non tam ex elocutione quam ex rebus ipsis, de quibus sermo est, quarum rerum altitudo eo magis elucescit, quod omnis verborum ornatus deest. Ita oratio dominica excellit singulari pulchritudine, etsi in ea nulla inest eloquentia, qualem communiter intellegimus, et qualis apparet in multis psalmis et prophetarum orationibus. Alia explicantur ex naturali ingenio et religiosa commotione scriptorum inter se tam diversorum. Neque haec religiosa commotio necessario charismatica est, sed ex communibus gratiis externis et internis sufficienter explicatur; unde Deus, etsi voluit varietatem loquendi in Scriptura exsistere, qua libri sacri usibus maxime variis servire possent, potuit finem attingere eligendo tales homines in talibus circumstantiis, non vero opus fuit semper via charismatica variam Scripturae eloquentiam producere. Sed quia in concreto plerumque impossibile est discernere, quid in verbis materialibus Scripturae charismati, quid aliis causis debeatur, liberum cuivis est plus dare causae increatae aut plus causis creatis, ita tamen ut divinam stili biblici rationem non eo modo exaggeret, ut irridendi Scripturam occasionem praebeat, quemadmodum nonnulli theologi protestantes praeteritis saeculis fecerunt. Neque eximia eloquentia tribuenda est omnibus et singulis Scripturae locis, sed potius toti Scripturae, quae ita comparata est, ut et simplicibus et ingeniosis convenientia alimenta spiritualia praebeat. Praeterea conandum est, ut modus loquendi singulis scriptoribus sacris proprius ex circumstantiis personae, temporis, aliis, ad quas iuxta regulas hermeneuticas attendendum est, explicetur, non vero ex speciali influxu divino, nisi sit necessarium; charismati vero inspirationis praecipue tribuenda est perfecta illa ab errore immunitas et absoluta in docendo auctoritas, quam Scripturae convenire iam ostendere propositum est.

CAPUT IV.

DE INERRANTIA SACRAE SCRIPTURAE.

ART. I.

SACRA SCRIPTURA IMMUNIS EST AB ERRORIBUS.

480. Inerrantia sacrorum librorum intellegitur ea proprietas, qua fit, ut, quaecumque in Scriptura docentur, ob hoc ipsum vera sint et errorem omnem prorsus excludant. Possunt etiam libri pure naturaliter conscripti de facto esse sine errore; sed libri sacri immunes sunt ab