De inspiratione sacrae scripturae
p. 490
errore vi originis suae, ut valeat argumentum: in libris sacris haec docentur; ergo vera sunt. Est igitur inerrantia infallibilitatis, quae nititur hoc principio, quod dicta Scripturae sunt dicta Dei: Deus ita dixit; ergo ita est, quia Deum in dicendo falli aut fallere ex natura rei repugnat.
De Scriptura praeter ipsum factum inspirationis ecclesia nihil tam constanter et tam universaliter docuit quam immunitatem ab errore. Qui dicit in Scriptura doceri errores in rebus fidei et morum, est haereticus; qui errores Scripturae restringit ad alias res praeter fidem et mores, saltem non multum abest ab haeresi. Haec quidem valent per se de primigeniis libris sacris, prout prodierunt e manibus hagiographorum, de apographis autem et versionibus, in quantum sunt conformia primigeniis exemplaribus; sed vulgatam latinam versionem esse sine erroribus in fide et moribus et esse substantialiter authenticam ob definitionem ecclesiae tenendum est . Etiam independenter ab hac definitione certum est ecclesiam non perdidisse Sacram Scripturam, sed possidere eam substantialiter incorruptam.
Inter Protestantes plurimi theologi saec. XVII et XVIII inerrantiam Scripturae summis laudibus celebrabant, quia hoc principio formali Protestantismum firmissime fundari et ecclesiam catholicam efficacissime impugnari sibi persuaserant. Sed inde a fine saec. XVIII coeperunt magis magisque hanc doctrinam relinquere, ut nunc iam pauci sint, qui non fateantur in Scriptura inveniri errores non quoad res naturales tantum sed etiam quoad res religiosas . Qui inter eos inerrantiam Scripturae defendere conantur, ab aliis, iisque longe pluribus, vero Protestantismi spiritu carere et loco Papae vivi Papam chartaceum venerari dicuntur.
Non defuerunt inter Catholicos quoque, qui in rebus „profanis“ errores in Scriptura admitterent . Ecclesiastica vero auctoritas huic opinioni non solum nullum umquam favorem praestitit, sed e. g. libros doctorum Bartolo, Lenormant, Loisy in Indice notavit, sententiam vero a doctore d'Hulst explicatam ut falsam reiecit. Unde inter Catholicos convenit fere Scripturae dicta omnia esse vera, sed sat acris adhuc disputatio viget, quomodo singulorum dictorum veritas sit intellegenda et tenenda. Ut autem secure procedamus, ante omnia ostendere oportet doctrinam de inerrantia Scripturae pertinere ad depositum fidei catholicae.
481. Testimonio Christi et apostolorum efficitur omnia, quae „scripta sunt“, ideo, quia scripta sint, esse vera. „Non potest solvi Scriptura“ (Io 10, 35). „Oportet impleri Scripturam“ (Act 1, 16). „Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt“ (Lc 24, 44). „Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege“ (Mt 5, 18). Cum illud „scriptum
Cf. supra n. 272.
Supra n. 231 sqq.
Supra n. 333 sqq.