De inspiratione sacrae scripturae
p. 491
est“ significet: a Deo, infallibiliter vero, dictum est , valet tam de parvis quam de magnis, quia non minus repugnat Deum in parvis a veritate deficere quam in magnis. Quamquam Christus et apostoli. cum illud „scriptum est“ urgent, plerumque respiciunt vaticinia Veteris Testamenti, tamen hoc non semper fit, neque ratio, cur ea, quae scripta sunt, necessario implenda sint, aliunde repetitur, sed ex eo, quod Deus dixit, quae scripta sunt. Haec autem ratio efficax est pro omnibus dictis Veteris Testamenti. De Novo autem Testamento non habemus argumentum biblicum aeque evidens.
482. Quod SS. Patres attinet, eorum testimonia de inerrantia Scripturae sunt tam absoluta, ut iis vim argumenti patristici prorsus certi nemo rationabiliter denegare possit.
S. Basilius ait: „Quodsi fidelis est Dominus in omnibus verbis suis, fidelia etiam omnia mandata eius, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate, est manifesta defectio a fide et crimen superbiae, si quis aut quidquam eorum, quae scripta sunt, reprobet, aut quidquam eorum, quae scripta non sunt, introducat.“ His Basilii verbis fideliter exprimitur persuasio omnium sanctorum Patrum, sive ante eum sive post eum scripserunt. Quibusdam exemplis rem illustremus.
S. Iustinus protestatur se velle potius ignorantiam suam fateri quam concedere ullum Scripturae textum alteri posse esse contrarium, cum scriptores sacri fuerint Spiritu Sancto pleni et gratia efflorescentes . Similiter S. Irenaeus dicit nos mirari non debere, si quaedam in Scriptura non capiamus, cum in ipsis rebus naturalibus multa nobis sint mysteriosa, non tamen ideo licere Scripturam contradictionis arguere, „quia Scripturae quidem perfectae sunt, quippe a Verbo Dei et Spiritu eius dictae“, nos autem infirmi intellectu sumus . S. Hippolytus: „Discamus in nulla re Scripturam fallere nos.“ „Nihil enim omnino mentitur Scriptura, neque Spiritus Sanctus decipit servos suos prophetas, per quos placuit voluntatem Dei annuntiare hominibus.“ Origenes: „Operam suam conferente Spiritu Sancto accurate conscripta esse evangelia credimus, et in iis commemorandis rebus lapsi non sunt eorum scriptores.“ Eusebius Caesar: „Facinus audax et temerarium esse censeo, si quis audet affirmare divinam Scripturam decipi.“ S. Ambrosius: „Ab hoc, qui evangelista esse meruit, vel neglegentiae vel mendacii suspicionem aequum est propulsari.“ Nam „non est credibile adversantia sibi sanctos viros potuisse dicere“, quia Scripturae sunt „quaedam intellectus indumenta divini“ . S. Methodius: „Nihil in Scripturis Sacris contrarium est et absurdum.“ Theodoretus Cyr.:
Supra n. 383.
De fide n. 1; M 31, 679.
Supra n. 38.
Supra n. 42.
Supra n. 44.
Supra n. 66.
Supra n. 73.
Supra n. 75.
Supra n. 77 nota.