De inspiratione sacrae scripturae
p. 492
„Divinae Scripturae documenta praestantiora sunt quam humanae ratiocinationes“, quia „nihil temere dicitur a divino Spiritu“ . S. Ioan. Chrysostomus: Iudaei et haeretici „reprehendunt evangelistas tamquam inter se pugnantes et dissonantes. Atqui non ita res se habet, absit! sed, etsi diversae personae sunt, una tamen Spiritus gratia est“. „Nemo dicat: Mentitur Scripturarum historia.“ S. Ioan. Damascenus: „Laudabilis est Scripturarum perscrutatio. Sed hic diligenter animum attendite. Impossibile est, dilectissimi, mentiri Deum. Unus porro Deus est, unus Veteris et Novi Testamenti legislator.“ S. Hieronymus docet: „Omnem Sanctam Scripturam non posse esse sibi contrariam“. Scripturam mentiri dicere nefas est.“ „Sequenda est auctoritas Scripturarum et Dei docentis imperium.“ S. Augustinus: „Solis iis Scripturarum libris, qui canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum auctorem eorum in scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in iis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse, quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam.“ „Mihi videtur extiosissime credi aliquod in Scripturis Sanctis haberi mendacium.“ „Omnem falsitatem abesse ab evangeliis decet, non solum eam, quae mentiendo ponitur, sed etiam eam, quae obliviscendo.“ „Scripturam esse fidelem nemo dubitat nisi infidelis et impius.“ „Maior est quippe huius Scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas.“ S. Salvianus: „Alia omnia, i. e. humana dicta, argumentis ac testibus egent, Dei autem sermo ipse sibi testis est, quia necesse est, quidquid incorrupta veritas loquitur, incorruptum sit testimonium veritatis... Ipsum quodammodo Scripturae oraculum Dei mens est.“ S. Leo: „Indubitabilem obtinet auctoritatem sacra narratio.“ Haec breviora dicta ex operibus SS. Patrum collegisse sufficiat; omnia enim colligere esset iustae molis opus conscribere. Saepe SS. Patres integris dissertationibus perfectam Sacrae Scripturae veritatem contra infideles et haereticos viriliter defenderunt .
483. Consentiunt omnes theologi scholastici sine ulla exceptione cum SS. Patribus. S. Bonaventura: In Scriptura „nihil contemnendum tamquam inutile, nihil respuendum tamquam falsum, nihil repudiandum tamquam iniquum, pro eo quod Spiritus Sanctus, eius auctor perfectissimus, nihil potuit dicere falsum, nihil superfluum, nihil diminutum“ . S. Thomas suum facit Augustini dictum firmissime credendum nullum scriptorem canonicum quidquam in scribendo errasse . Et saepius repetit: „Scripturae divinae, a Spiritu Sancto traditae, non
Supra n. 83. Supra n. 89. Supra n. 96. Supra n. 110.
Supra n. 119 120 124. Supra n. 180. Supra n. 181.
Cf. etiam supra n. 37 39 40 66 70 75 77 nota 484.
Supra n. 159. Supra n. 169.