De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 493

potest subesse falsum. Aegidius Romanus: „Vult Augustinus, quod maior sit huius Scripturae auctoritas, quam totius humani ingenii perspicuitas, quia firmior veritas est, quae innititur iudicio divino, cui non potest subesse falsitas, quam quae innititur humano, cui falsitas subesse potest.“ Ioan. Gersonius: Contra Scripturam recte intellectam nulla auctoritas, nulla ratio admittenda est. „Si propositio aliqua posita assertive per auctorem suum, qui est Spiritus Sanctus, esset falsa, tota Sacrae Scripturae, sicut dicit Augustinus, vacillaret auctoritas.“ Dionysius Carthus: Scripturae „sapientia ceteris rite praefertur certitudine et auctoritate, utpote cui nec falsitas nec ambiguitas potest subesse, cum increatae veritati ac supernaturali indeviabili lumini innitatur“ .

Audiamus etiam paucos ex posterioribus Scholasticis. Canus: „Solis apostolis, prophetis et evangelistis hunc honorem referre catholica fide docente didicimus, ut nullum eorum vel memoria lapsum esse credamus, nullum nec in magnis nec in parvis errasse... Scriptorum ergo sacrorum hoc privilegium est, ut nullus eorum in scribendo erret.“ Bellarminus: „In Sacra Scriptura nullus potest esse error, sive agatur de fide, sive de moribus, et sive affirmetur aliquid gernerale et toti ecclesiae commune, sive aliquid particulare et ad unum tantum hominem pertinens.“ Suarez: „Sicut impossibile est mentiri Deum, ita impossibile est mendacium in Scriptura reperiri... propter quod non minorem certitudinem habet in minimis quam in maximis.“ Alios non cito, quia omnes eodem modo loquuntur, etiam illi, qui non omnino rectas de Scriptura habuerunt opiniones . Solis fere nostris temporibus hoc reservatum erat, ut pauci Catholici auderent in Scriptura primigenia errores admittere.

484. Iam olim quidem nonnulli summi pontifices clare significaverant illicitum esse Catholicis Scripturae errores adscribere; ita Ioannes XXII et Benedictus XII . Maxime vero nostra aetate Leo XIII idem declaravit:

„Nefas omnino fuerit, aut inspirationem ad aliquas tantum Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem... Etenim libri omnes et integri, quos ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus Spiritu Sancto dictante conscripti sunt. Tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est Deum, summam veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse... Quare nihil admodum refert Spiritum Sanctum assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum, quasi non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali ipse

Supra n. 177.

Supra n. 189.

Supra n. 197.

Supra n. 204.

Supra n. 277.

Supra n. 289.

Supra n. 291.

Cf. supra n. 316 319 320.

Supra n. 210.