De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 494

virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse iuberet, et recte mente conciperent et fideliter conscribere vellent et apte infallibili veritate exprimerent; secus non ipse esset auctor Sacrae Scripturae universae. Hoc ratum semper habuere SS. Patres.... Consequitur, ut, qui in locis authenticis librorum sacrorum quidpiam falsi contineri posse existiment, ii profecto aut catholicam divinae inspirationis notionem pervertant, aut Deum ipsum erroris faciant auctorem.

Hic igitur etiam interna ratio huius rei indicatur. Nam qui negat integram Scripturam cum omnibus suis partibus esse verbum Dei scriptum, offendit contra catholicam Scripturae notionem; qui vero affirmat Deum falsa dicere posse, offendit contra infinitam veritatem. Itaque Catholicis omnibus necessario tenendum est omnia dicta Scripturae, ideo quia sunt dicta Scripturae, esse ab errore immunia et infallibilia.

ART. II.

NUM ARGUMENTUM PATRISTICUM PRO INERRANTIA SACRAE SCRIPTURAE INFIRMETUR EXPOSITIONIBUS ALLEGORICIS SS. PATRUM.

485. Testimonium unanime SS. Patrum de doctrina aliqua, ut omnibus Catholicis necessario admittenda, est firmum argumentum dogmaticum, cui contradicere non licet. Tale autem est eorum testimonium de Scripturae inerrantia; nam eam omnes ita docent, ut contrariam opinionem dicant impiam, infidelem, haereticam, vel aliis nominibus eam notent ut plane respuendam.

Studuerunt tamen nonnulli infirmare hoc argumentum, dicentes SS. Patres ita locutos esse, quod difficultates obstantes non satis perspexerint, aut, si perspexerint, facile superaverint vel potius evaserint interpretationibus allegoricis. Multae, inquiunt, difficultates nostris tantum temporibus innotuerunt, de quibus SS. Patres non cogitaverunt; si vero eas novissent, non tam confidenter locuti essent. Alias difficultates quidem ipsi viderunt; sed si solutionem non inveniebant secundum sensum litteralem, fugiebant ad sensum spiritualem, quem pro suo quisque ingenio alium et alium textibus subiciebant. Nunc vero omnes concedunt non paucos Patres excessisse in allegoricis expositionibus neque eorum exemplum sequendum nobis esse. Sic autem illud argumentum patristicum amittit multum efficaciae: nam non omnes textus biblicos esse veros secundum sensum historicum seu litteralem ipsi Patres vel theoretice vel saltem practice admittunt; allegoricas autem eorum expositiones saepe non posse teneri constat. Ergo ab eorum dictis de perfecta inerrantia Scripturae nonnihil recedendum erit.

Supra n. 343.