De inspiratione sacrae scripturae
p. 36
mini in adiumentum offerunt; ad auxilium Dei internum ea, quae homo sua potentia praestare potest. Unde populi israelitici electio in eo tantum est, quod se feliciter in talem societatem humanam evolvit . Donum prophetiae Hebraeis peculiare non fuit, sed omnes nationes suos prophetas habuerunt .
Historiae, quae in Scripturis narrantur, impune ignorantur vel etiam negantur, dummodo quis teneat Deum exsistere et amorem Dei esse unicam legem moralem necessariam et aeternam .
Miracula sunt necessarii naturae eventus, sed insoliti et ideo ignorantes ad admirationem evocant; ad demonstrandam autem Dei exsistentiam vel providentiam plane inutilia sunt .
32. Quod interpretationem Scripturae attinet, haec notanda sunt:
„Cum summum ius libere sentiendi, etiam de religione, penes unumquemque sit, nec possit concipi aliquem hoc iure decedere posse, erit ergo etiam penes unumquemque summum ius summaque auctoritas de religione libere iudicandi et consequenter eandem sibi explicandi et interpretandi.“ Ergo nullius interpretis auctoritas admittenda est. „Nam cum maxima auctoritas Scripturam interpretandi apud unumquemque sit, interpretandi ergo norma nihil debet esse praeter lumen naturale omnibus commune, non ullum supra naturam lumen neque ulla externa auctoritas.“
Quoad libros Veteris Testamenti constat „non fuisse Moysen, qui Pentateuchon scripsit, sed alium quempiam, qui longe post vixit. et denique, quem Moyses scripsit librum, alium fuisse“ . Probabiliter Esdras libros omnes ab initio Genesis usque ad finem secundi libri Regum scripsit, neque tamen ultimam manum operi admovit . Similiter multi alii libri sacri orti non sunt nisi temporibus secundi templi. Liber Iob probabiliter est gentilis originis et in linguam hebraicam translatus tantum .
In Novo Testamento apostoli non scripserunt ut prophetae, sed ut doctores, ita ut statuendum sit „epistulas apostolorum solo lumine naturali dictatas fuisse“ et apostolos prophetas non fuisse nisi in praedicatione orali. Diversas quoque et oppositas opiniones manifestarunt, unde postea contentiones et schismata orta sunt .
Scriptura est verbum Dei eodem sensu quo lex naturalis cordibus hominum inscripta, seu potius quatenus hanc legem exhibet.
„Tribus de causis Scriptura verbum Dei appellatur: nempe quia veram docet religionem [naturalem], cuius Deus aeternus est auctor; deinde quia praedictiones rerum futurarum tamquam Dei decreta narrat, et denique, quia ii, qui revera fuerunt eius auctores, ut plurimum non ex communi naturali lumine, sed quadam sibi peculiari docuerunt et Deum eadem loquentem introduxerunt.... Atque hinc facile percipimus, qua ratione Deus auctor Bibliorum sit intellegendus, nempe propter veram religionem, quae in iis docetur; at non quod voluerit certum numerum librorum hominibus communicare.“ Hi
Tractatus theologico-politicus c. 2; Ed. Paulus I 191 sqq.
Ib. 197 sqq. Ib. c. 5, p. 228 sqq. Ib. c. 6, p. 233 sqq.
Ib. c. 7, p. 275 sqq. Ib. c. 8, p. 277. Ib. 287 sqq.
Ib. c. 10, p. 304 sqq. Ib. c. 11, p. 315 sqq. Ib. c. 12, p. 329.