De inspiratione sacrae scripturae
p. 495
486. Sed haec obiectio multipliciter vacillat. Nam imprimis SS. Patres errores a Scriptura non ideo excluserunt, quia post diligens eius studium invenerunt nullos in ea errores inesse, sed quia sciebant secundum catholicam doctrinam Deum esse auctorem totius Scripturae et Deum nihil falsi dicere posse. Statuebant igitur doctrinam suam ex principio dogmatico, quod sine ullo respectu ad facilitatem aut difficultatem exponendi et defendendi Scripturam a priori ab ea omnem suspicionem erroris removet.
Secundo, non ii tantum Patres, qui adamabant frequentem usum allegoricarum expositionum, omnimodam inerrantiam Scripturae docuerunt, sed ii quoque, qui litterali sensui artissime inhaerebant, ut Theodoretus, Chrysostomus, alii asseclae Scholae Antiochenae. Ergo certe generaliter verum non est SS. Patres tam audacter Scripturae inerrantiam adscripsisse, quod in allegoriis semper viderint viam apertam ad evadendas difficultates. Immo de nullis SS. Patribus hoc verum est, excepto Origene, qui proprie inter SS. Patres non recensetur, eiusque in multis sectatore Gregorio Nysseno.
487. Sunt quidem aliqui Patres, qui dicunt interdum sensum litteralem relinquendum et solum spiritualem sensum statuendum esse. Quibus verbis nunc vix quisquam utetu, attamen res, quam illi enuntiant, verissima est et ab omnibus admittitur. Nihil enim aliud dicunt nisi in Scriptura esse metaphoras, quae exponendae non sint ad modum locutionum propriarum. Itaque illi Patres a recentibus theologis eo differunt, quod omnem tropum vel locutionem impropriam appellant allegoriam vel sensum spiritualem. Ostendamus hoc uno alterove exemplo. S. Hilarius explicans, cur confidentes in Domino dicantur esse ut mons Sion, qui non commovebitur in aeternum, ait: „Nomen montis Sion et habitatio Ierusalem et montes circum eam, si nullam interioris intellegentiae habent causam, inanis est psalmus et mendax propheta, in quo Spiritus Sanctus locutus esse credatur . . . Qui ergo confidit in Domino, quem profectum habebit, ut sit sicut mons Sion? Ex rationabili homine fieri saxum?“ Theodoretus Cyrensis: Oportet „considerare hunc esse etiam in Vetere Testamento divinae Scripturae morem, ut multa figurate dicat et sub aliis vocabulis alia significet. Nam cum de Babyloniae rege loqueretur, „aquila, inquit, grandis magnarum alarum, longa extensione, unguium plena . . .“ Nec quisquam tamen umquam per aquilam aquilam, neque per Libanum Libanum, neque per cedrum cedrum intellexit; sed pro aquila, quae est regium animal, regem ipsum, pro alis autem magnis amplitudinem regni, pro unguium vero multitudine copias militum“ . S. Hieronymus: „Alioqui si litteram sequimur, possumus et nos quoque novum nobis dogma componere, ut asseramus in ecclesiam non recipiendos, qui
Supra n. 51.
Supra n. 82.