De inspiratione sacrae scripturae
p. 496
calceati sint et duas tunicas habeant, “ quod Mt 10, 10 apostolis interdicitur . S. Augustinus monet: „In principio cavendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet. quod ait apostolus: „Littera occidit, spiritus autem vivificat (2 Cor 3, 6). Cum enim figurate dictum sic accipitur, tamque proprie dictum sit, carnaliter sapitur.“ Talibus argumentis SS. Patres saepe defendunt necessitatem sensus spiritualis vel allegorici vel anagogici. Nam his nominibus non raro promiscue utuntur , et iisdem nominibus non raro significant tum allegorias proprie dictas tum metaphoras tum typos tum morales applicationes, quas ex littera textus in utilitatem legentium vel audientium deducunt.
Idem modus loquendi ad posteriores quoque scriptores transiit. Ita S. Bruno Astensis necessitatem allegoricae expositionis ostendit inde, quod Scriptura loquitur de incircumcisis auribus et cordibus: „Sola ista sufficiunt contra eos, qui omnia ad litteram intellegere volunt; aut si non sufficiunt, abscindant aures et secent corda, quod a nemine usque hodie factum audivimus.“ Secundum hanc expositionem utique multa in Scriptura sunt, quae non habent sensum litteralem. Nos quidem solemus in metaphoris ipsum sensum translatum appellare litteralem. Est igitur differentia in modo loquendi tantum.
Verum quoque est multis dictis Scripturae praeter sensum litteralem et historicum convenire sensum typicum; verum est Sacram Scripturam a Deo nobis esse datam, ut eam per applicationes morales in usum nostrum spiritualem convertamus. Unde si haec omnia nomine allegoriarum comprehenduntur, quemadmodum factum est a quibusdam Patribus (secundum Gal 4, 24) , sensum allegoricum Scripturae omnes admittimus. Haec autem non pertinent ad quaestionem, de qua agimus. Neque quaeritur, num forte quidam Patres nimis indulserint allegoriis et interdum sensu proprio minus facile relicto sine ratione sufficienti improprias significationes statuerint; nam etiam nostra aetate aliquoties disputatio oritur, utrum quaedam verba sint sensu proprio an improprio accipienda. Unica quaestio est, sumpserintne SS. Patres per modum principii sibi licentiam deserendi sensum litteralem et historicum (de historia praecipue agitur) et statuendi sensum allegoricum, ut hac ratione e difficultatibus exegeticis se extricarent. Hoc est, quod negamus.
488. Tertio, SS. Patres diserte et unanimiter docent sensum spiritualem vel allegoricum, prout opponitur sensui litterali et historico, non posse per se solum stare, sed necessario praesupponere ut fundamentum sensum litteralem et historicum. Id probare de Schola Antiochena.
Advers. Lucifer. 28; M 23, 182. De doctr. christ. l. 3, c. 5; M 34, 68 sq.
Cf. supra n. 90. Supra n. 156.
Cf. quae de hac re Beda dicit (supra n. 144).