De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 497

quae dicitur, superfluum videtur, quia omnes huius Scholae sectatores ideo maxime Origenem carpunt, quod contrariam theoriam et praxim secutus sit . Itaque alios tantum audiamus, qui huic Scholae non accensentur.

S. Basilius Origenis, cuius ceteroqui amicus erat, allegorismum severe reprehendit: „Tales sermones [allegorias] veluti somniorum interpretationes et aniles fabulas reicientes, aquam [in Hexaëmero] aquam intellegamus. . . . Quas Scripturarum communes notiones qui non suscipiunt, aquam non aquam dicunt, sed aliam quandam naturam. . . . Quin etiam reptilium et pecorum generationem ad suas allegorias detortam perinde exponunt, ut quidam rerum sese imaginationi per somnium obicientium interpretes, qui suas interpretationes ad proprium scopum accommodant. Ego vero cum faenum audio, faenum intellego, et plantam et piscem et bestiam et pecus, omnia, ut dicta sunt, sic accipio. Non enim erubesco evangelium.“ Allegoristas dicit facere se ipsos prudentiores Spiritu Sancto . S. Cyrillus Alexandrinus: „Qui in Scripturis divinitus inspiratis historiam ut inane quid repudiant, videntur nolle ea, quae scripta sunt, eo quo decet modo intellegere. Speculatio enim spiritualis pulchra quidem est et utilis et oculos intellegentiae maxime collustrans cordatissimos efficit. Quando vero aliquid historice gestum per sacras litteras nobis affertur, tunc ex historia utilitatem capere decet, ut undique nos Scriptura divinitus inspirata salvans et iuvans appareat.“ S. Ephraem: „Nemo in opificio sex dierum allegoricas interpretationes quaerendas esse contendat. Sed neque fas est . . . existimare ea uomina esse sine rebus, aut non ipsas res, quas illa proprie significant, designare, sed alias. Immo vero sicut caelum et terram in principio creata fuisse legentes intellegimus eadem fuisse verum caelum et veram terram, neque aliud quidpiam his vocabulis significari, ita reliquas etiam rerum ordinationes et opera, quae secuta sunt, adeo vanas appellationes non esse credamus oportet, ut rerum naturas nominum proprietati planissime consentire fateamur.“ S. Hieronymus, qui non mediocriter amat expositiones allegoricas, monet tamen: „Post historiae veritatem spiritualiter accipienda sunt omnia“ , et cum S. Epiphanio Origeni obicit: „Quod sic paradisum allegorizet, ut historiae auferat veritatem, pro arboribus angelos, pro fluminibus virtutes caelestes intellegens; totamque paradisi continentiam tropologica interpretatione subvertat.“ „Spiritualis interpretatio debet sequi ordinem historiae.“ S. Augustinus

Supra n. 77 sqq.

Supra n. 68.

Supra n. 72.

Supra n. 103.

Supra n. 115.

Contra Ioan. Hieros. n. 7; M 23, 360; cf. in Mal 1, 10; in Ir 27, 3 9; 29, 14; M 25, 1551; 24, 849 851 862.

In Is 13, 19; M 24, 158. Cum S. Hieronymus toties repetat sensum spiritualem debere inniti sensu litterali, et cum in commentariis soleat praemittere expositionem litteralem et dein facere applicationes spirituales, mirum est, cur velint