De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 498

docet prius attendendum esse „ad litteram rerum gestarum, antequam tractetur latebra sacramenti . . . ut quando auditis exponi sacramentum Scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud, quod lectum est, credatis sic gestum, quomodo lectum est, ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare“. „Nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines, parentes generis humani, Sanctae Scripturae veritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt . . . tamquam illa visibilia et corporalia non fuerint, sed intellegibilium significandorum causa eo modo dicta vel scripta sint. Quasi propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest etiam spiritualis intellegi. . . . Nemo itaque prohibet intellegere paradisum vitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor virtutes. . . . Haec et si quae alia commodius dici possunt de intellegendo spiritualiter paradiso, nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae veritas, fidelissima rerum gestarum narratione commendata, credatur.“ S. Gregorius M.: „In verbis sacri eloquii prius servanda est veritas historiae et postmodum requirenda spiritualis intellegentia allegoriae. Tunc namque allegoriae fructus suaviter carpitur, cum prius per historiam in veritatis radice solidatur.“ Saepe quidem Gregorius sensum historicum neglegit et statim ad spiritualem transit, sed hoc, ut ipse testatur, facit, quando aperta sunt historiae verba, aut quando nullum fructum spiritualem praebent; non vero facit, quia negandum censet sensum litteralem .

eum quidam facere asseclam exegesis origenisticae. Ratio videtur esse, quod Hieronymus interdum cernat locutiones metaphoricas, ubi nos videmus locutiones proprias. Recte quidem metaphora statuitur, ubi sensus proprius admitti nequit, ut si Christus iubet erui oculos vel abscindi manus et pedes propter scandalum (Mc 9, 42 sqq), omnes dicunt verba esse spiritualiter intellegenda. Similiter Hieronymus interdum supponit aliqua verba spiritualiter esse sumenda, cum sensus proprius repugnet. E. g. apostolus ait: „Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium“ (1 Cor 7, 18). Hieronymus errando putat impossibile esse adducere praeputium; ergo, inquit, est metaphorica locutio. Unde ubicumque haec eadem res recurrit, admittit spiritualem sensum, ut e. g. Ios 5, 2, ubi supponit, iterum errando, praecipi secundam circumcisionem eorum, qui antea iam circumcisi erant; quod cum fieri non possit, statuit sensum spiritualem (Contra Iovin. 1, 11 21; M 23, 225 239). Et recte quidem, si suppositiones illae essent verae. His igitur nihil aliud ostenditur nisi posse interdum dubitationem oriri, utrum aliqua locutio sit propria an metaphorica. Non ideo in periculum vocatur principium, secundum quod narrationes historicae historice sunt accipiendae.

Supra n. 127. Supra n. 133.

Ita 1 Rg 6, 5 narratur Philistiim ad expiandum peccatum misisse similitudines anorum et murium ut dona Deo Israel. Non negat Gregorius hoc vere factum esse, sed vult Spiritum Sanctum non narrasse hoc nisi ob spiritualem instructionem. „Haec profecto, si more iudaico secundum litterae vilitatem pensantur, non solum despicienda sunt, sed nec auditu digna. Quae profecto digne accipit, qui, quo viliora per litterae sonum audit, eo ea per spiritualem significationem utiliora esse intellegit. Nam Sanctus Spiritus, quo inspirante tota haec sacra historia scribitur, numquam tam vilia promeret, si in huius vilitatis arcano magna quaedam et pretiosa valde mysteria non signaret“ (In 1 Reg. 1. 3, n. 5; M 79, 184). In prooemio huius