De inspiratione sacrae scripturae
p. 499
Sequuntur in hac re posteriores doctores doctrinam SS. Patrum. S. Isidorus Hispalensis: „Necesse est, ut praecedente historiae fundamento allegoricus sensus sequatur.“ Hugo a S. Victore: „Cum mystica intellegentia ex iis, quae primo loco littera proponit, colligatur, miror, qua fronte quidam allegoriarum se doctores iactitant, qui ipsam adhuc primam litterae significationem ignorant. . . . Noli itaque de intellegentia Scripturarum gloriari, quamdiu litteram ignoras.“ S. Bonaventura: „Qui litteram Sacrae Scripturae spernit, ad spirituales eius intellegentias numquam assurget.“ S. Thomas: „Sensus spiritualis semper fundatur super litteralem et procedit ex eo.“ Itaque etiam hi doctores, quorum numerus facile augeri potest, testantur secundum SS. Patrum doctrinam primum litteralem sensum esse exponendum eumque esse necessarium fundamentum sensum spiritualium.
489. Verum est interdum SS. Patres dedisse expositiones allegoricas, quia sensum litteralem non perspiciebant. Huc pertinet e. g. S. Augustini „De Genesi contra Manichaeos“, in quo opere multae allegoriae inveniuntur, quas nunc nemo recipiet. Sed quid Augustinus ipse de hac expositione ait? „Cum de Genesi duos libros contra Manichaeos condidissem, quoniam secundum allegoricam significationem Scripturae verba tractaveram, non ausus naturalium rerum tanta secreta ad litteram exponere, hoc est, quemadmodum possent secundum historiam, quae ibi dicta sunt, accipi, volui [postea in libro imperfecto de Genesi] experiri in hoc quoque negotiosissimo ac difficillimo opere, quid valerem; sed in Scripturis exponendis tirocinium meum sub tanta sarcinae mole succubuit. Et nondum perfecto uno libro, ab eo, quem sustinere non poteram, labore conquievi.“ Itaque Augustinus non scripsit allegoricam expositionem quasi negans sensum litteralem; sed, quia nondum satis perspexerat sensum litteralem, volebat interim contra Manichaeos ostendere, quomodo etiam ratione sensus spiritualis liber Genesis nullo modo esset inutilis. Ergo non dixit: Liber Genesis in quibusdam non habet sensum litteralem, sed solum
libri effert tanto magis in libris Regum quaerendum esse spiritualem intellectum, quanto sensus historicus sit planior et simplicior.
Generatim notandum est SS. Patres, maxime ubi sensus historicus nullam offert difficultatem, omnem vim intendere ad inveniendum aliquem sensum spiritualem. Sufficit recordari S. Ambrosii, qui de theoreticis difficultatibus sacri textus vix quidquam curat (excipe Commentarios in Hexaemeron, in quibus sensui litterali inhaeret), sed totus in eo est, ut per allegoricam explicationem ad practicas applicationes perveniat. Sane non ideo potest inter eos recenseri, qui difficultatibus theoreticis pressus a sensu historico doceat ad sensum spiritualem esse recurrendum.
Supra n. 143. Supra n. 155. Supra n. 160.
Quod. 7, q. 6, a. 14 ad 1; cf. supra n. 176.
August., Retract. l. 1, c. 18; M 32, 613.