De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 500

spiritualem. Potius in ipso illo commentario saepius inculcat litteralem sensum omnino retinendum esse . Fatetur tantum sibi hunc sensum non esse in omnibus perspectum. Similiter S. Hilarius explicans illud Psalmi 134, 7: „Educens nubes ab extremo terrae ...“ videtur quidem reicere sensum litteralem, cum in producendis nubibus et ventis non adeo appareat omnipotentia Dei. Nihilominus statim addit: „Sed haec a me, volenti virtutem et rationem dictorum ostendere, ita commemorata sint, ut nihilominus invisibilis et omnipotentis virtutis esse intellegatur, a mari, quod est ab extremo terrae, nubes educi et inter pluvias fulgura coruscare et ventos ex occultis spirituum suorum sedibus flare.“ Magis tamen ostendi omnipotentiam Dei in effectibus spiritualibus, et ideo se velle statim ad mysticum sensum transire. Item patet poeticas locutiones non esse secundum litteram premendas. Unde si Ps 113, 4 legimus: „Montes exsultaverunt sicut arietes, et colles sicut agni ovium“, S. Prosper recte monet hoc non esse ad litteram factum ; quod dictum non est contra litteralem sensum narrationum historicarum, ut patet, etsi quis Prosperi expositionem allegoricam non admittit.

Ergo verum non est allegoricis expositionibus SS. Patrum infirmari eorum consensum de omnimoda inerrantia Sacrae Scripturae. Neque verum est SS. Patres censuisse in Sacra Scriptura ideo tantum nullum esse errorem, quod ea, quae litteraliter falsa essent, saltem rectum sensum spiritualem haberent. Hanc Origenis doctrinam unanimiter

E. g. De Gen. contra Manich. 1. 2, c. 12; M 34, 205 sq. In eodem quidem libro caput 2 inscribitur: „Genesis ad litteram ubique non potest exponi.“ Haec inscriptio non ab Augustino posita est, sed ab editoribus, neque perfecte congruit cum iis, quae ibi ab Augustino dicuntur. Sermo est de capitibus secundo et tertio Genesis, in quibus quaedam occurrunt, de quibus usque ad nostra tempora dissentiunt, utrum proprie an figurate intellegenda sint. Manichaei omnia sensu crasse materiali intellegebant et sic in blasphemias inciderant. Monet igitur Augustinus: „Hic totus sermo primo secundum historiam discutiendus est, deinde secundum prophetiam. Secundum historiam facta narrantur, secundum prophetiam futura praenuntiantur. Sane quisquis voluerit omnia, quae dicta sunt, secundum litteram accipere, i. e. non aliter intellegere, quam littera sonat, et potuerit evitare blasphemias et omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum non est ei invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo, quae scripta sunt, intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus ... modum, quem intendimus, teneamus“, i. e. figurate explicemus (M 34, 197). Sine dubio in ista narratione Genesis nonnulla sunt figurate dicta, seu sunt ibi metaphorae et anthropomorphismi, quae non possunt rationabiliter secundum litteram accipi. Hoc sensu et SS. Patres et omnes exegetae concedunt saepe Scripturam non posse litteraliter exponi. Sed neque S. Augustinus neque alii SS. Patres usquam docent Scripturam non habere nisi allegoricum sensum, in quantum sensus allegoricus opponitur sensui litterali tum proprio tum translato.

Hilar., In Ps. 134, n. 12 sq; M 9, 758.

Prosper in Ps. 113; M 51, 326.