De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 501

reiecerunt. Quando autem dicunt quaedam in Scriptura non posse recte accipi secundum sensum litteralem, loquuntur de figuratis locutionibus et de iis solis, et id solum docent locutiones figuratas intellegandas esse secundum sensum translatum, id quod nemo negabit.

ART. III.

NON EADEM VERITAS OMNIBUS SCRIPTURAE PARTIBUS CONVENIT.

490. Inerrantia Scripturae in eo consistit, quod omnia eius dicta vera sunt vi originis divinae. Hinc tamen non colligitur omnia eius dicta eodem modo esse vera. Nam veritas multipliciter dicitur:

SS. Patres interdum inerrantiam Scripturae ita enuntiant: Impossibile est Scripturam mentiri. His verbis, si littera premitur, exprimitur veritas moralis seu veracitas; et idem est, ac si dicatur: Sacri scriptores noluerunt legentes decipere. Erant aliquando, maxime rationalistae saeculi XVIII et XIX, qui parati essent ex levissimis rationibus ad maculam mendacii hagiographis inurendam, et fortasse adhuc tales calumniatores existunt, sed certe inter cordatos viros nulli aut paucissimi sunt, cum plerique, etiam infideles, ultro fateantur sacros scriptores bona fide scripsisse et vera habuisse, quae vera esse affirment. Sunt quidem maxime inter acatholicos critici, qui velint in ipsa Scriptura multos libros iis auctoribus vel temporibus adscribi, quibus obiective adscribendi non sint. Ita dicunt libros, qui Moysi adscribuntur, multis saeculis post Moysen esse scriptos, item librum Danielis non esse a Daniele propheta compositum, aliaque similia. Concedunt tamen hunc usum pseudonymorum non ex spiritu mendaci processisse, sed ex consuetudine litteraria illorum temporum, sicut neque hodie mendaces habentur, qui pseudonymis utuntur.

491. Duplex est hic quaestio distinguenda: num usus pseudonymorum conciliari possit cum inspiratione, et num revera libri pseudonymi in Scriptura habeantur. Haec altera quaestio non est huius loci, sed est unum ex obiectis propriis Introductionis in Sacram Scripturam. Ad priorem vero quaestionem affirmative respondendum est iis theologis, qui dicunt librum Sapientiae ab auctore suo tribui Salomoni, cum scriptus sit saeculo secundo ante Christum. Reapse tamen nusquam dicitur Salomon totum hunc librum scripsisse, sed in libro aliquoties loquens inducitur (Sap 7, 1 sqq). Quid igitur, si auctor hausit quaedam ex scriptis (nunc perditis) Salomonis? Nonne tunc recte verba illa in ore Salomonis ponit? Sunt qui ita factum esse censeant .

E. g. Cornely, Introd. II 2, n. 228.