De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 502

Alii id omnino negant . Hi igitur concedunt librum esse pseudonymum. S. Hieronymus in praefatione in libros Salomonis vocat eum „pseudepigraphum“ et negat esse Salomonis . Similiter alii doctores. Ergo propter sententiarum diversitatem ex hoc libro nihil certi concludere possumus. Pauci Catholici admittunt etiam Danielis librum esse pseudonymum; plurimi autem hanc opinionem refutant. Quidam censent Ecclesiasten dependere ab Ecclesiastico, alii hoc negant ; non esse librum Salomonis plures admittunt. Neque igitur a posteriori ex exsistentia libri pseudonymi sacri certo argumentari possumus, sed quaestio a priori diudicanda est. Sic autem quaestio ad hanc alteram redit, num legentes in errorem inducantur, si liber sub alieno nomine edatur. Nostra quidem aetate qui alienis nominibus utuntur, plerumque nihil volunt nisi ob aliquam rationem occulere nomen proprium, ad quem finem sufficit assumere nomen quodcumque indifferens, ut legentes fateri debeant sibi auctorem esse ignotum. Olim vero solebant libros inscribere nomine alicuius viri noti et famosi, ut hac ratione libro maiorem dignitatem crearent, sicut si in textu graeco illa inscriptio „Sapientia Salomonis“ apposita est ad designandum auctorem libri, quemadmodum quidam putant. Hic usus pseudonymorum tum tantum cum inspiratione conciliari potest, si illi, ad quos primum liber destinabatur, poterant sine nimia difficultate videre agi de nomine assumpto. Id autem ex circumstantiis pendebat. Nam si consuetudo ita agendi nota erat, si liber indole sua prodebat aetatem posteriorem, si nihil umquam auditum erat de tali opere illius auctoris, sane prudentes omnes intellegebant offerri sibi fictionem litterariam. Etsi postea alii, quibus illae condiciones ignotae erant, in errorem incidebant, hic error cum opere per accidens tantum cohaeret, cum eius causa non sit opus ipsum per se, sed ignorantia historica eorum, qui auctorem fictum pro vero habebant. Hoc autem potest Deus etiam quoad librum inspiratum permittere, cuius auctoritas dogmatica et moralis non derivatur a secundario auctore, sed a principali. Ecclesia toleravit sententiam eorum, qui librum Sapientiae habebant pseudonymum, non obstante contraria sententia multorum Patrum. Si vero liber pseudonymus non pugnat cum inspiratione, ex dogmate inspirationis probari nequit librum aliquem sacrum esse eius auctoris, cui in ipso libro adscribitur; sed haec quaestio secundum alia criteria solvenda est. Absurdum tamen esset concludere nomina auctorum indicata in ipsis libris sacris neglegi posse; nam ideo, quod aliquid non est principium dogmaticum, non statim amittit omne pondus historicum. Si quis negat librum esse eius, cui adscribitur, rationibus ei hoc est probandum, quas si validas afferre nequit, assertio eius est inanis et arbitraria. Sed sive in Scriptura

E. g. Kaulen, Einl. n. 327. M 28, 1242.

Cf. Biblische Zeitschrift 1903. 47 sqq et Revue Biblique 1905, 67 sqq.