De inspiratione sacrae scripturae
p. 503
exsistit liber pseudonymus, sive non exsistit, certum est nullum scriptorem sacrum umquam mendacii convictum esse, neque umquam convinci posse, cum mendacium manifeste pugnet cum absoluta Dei veritate. SS. Patres, cum negant Scripturam mentiri posse, maxime respiciunt Spiritum Sanctum, primarium Scripturae auctorem, qui mentiretur, quotiescumque falsum verum esse affirmaret, cum ipsi omne verum sit notum.
492. Itaque quaestio de inerrantia Scripturae est quaestio de veritate logica seu de conformitate eorum, quae hagiographi senserunt et scripserunt, cum veritate obiectiva. Veritas autem logica non eodem modo convenit omnibus libris. Alia e. g. est veritas parabolae, alia veritas narrationis historicae. Narratio historica vera est, si historicus narrat, quae facta sunt, et quomodo facta sunt. In parabola tota narratio potest esse ficta et hoc sensu non vera, et nihilominus parabolae sua veritas manet; nam tota eius veritas consistit in aptitudine ad illustrandas doctrinas veras, ad quas illustrandas proponitur. Notissimae sunt parabolae Christi Domini, quae, utpote a Christo dictae, sine dubio verae sunt. Nemo tamen res, quas Christus in parabolis narrat, ut vera facta historica admittere ex obligatione debet. Fortasse quaedam ex iis revera facta sunt, sed ad veritatem parabolarum id non est necessarium. Unde si cui id probabilius videtur, potest tuto negare Samaritanum quendam curasse vulneratum, prout in evangelio narratur (Lc 10, 30 sqq), vel Lazarum mendicum et epulonem reapse exstitisse (16, 19 sqq).
493. Quia parabola potest esse historia ficta, patet etiam fictas narrationes posse inspirari. Si hoc valet de brevioribus narrationibus, potest etiam valere de longioribus. Supposito narrationem de Lazaro et epulone non esse veram historiam sed meram parabolam, cur non potuit narratio extendi in libellum? Cur talis libellus non potuit inspirari? Brevitas vel longitudo non videtur ratione inspirationis constituere essentialem differentiam, modo res ne ita proponatur, ut homines in errorem necessario inducantur, putantes se teneri obligatione habendi pro historicis, quae historica non sunt. Tota veritas talis libri consisteret in declaratione veritatis religiosae, cui singulae partes et ornatus narrationis ut media fini subordinarentur et servirent. Possibilitate talium narrationum inspiratarum concessa, ex ipso conceptu inspirationis discerni nequit, utrum in Scriptura sint libri, qui sub specie historica sint narrationes fictae, necne. Recentes quidam Catholici volunt tales esse e. g. libros Iudith et Tobiae, qui non referant res historice gestas, sed sint sub externa forma historica libri prophetici et didactici. Ex inspirationis dogmate haec opinio refutari nequit, sed quaeritur, quomodo se habeat ad testimonia Scripturae et traditionis. Nam si aut Scriptura ipsa aut traditio unanimis huic