De inspiratione sacrae scripturae
p. 504
opinioni obstant, aut magisterium ecclesiasticum contrarium definit, opinio illa relinquenda est, ut per se patet .
494. Porro evidens est non eandem esse veritatem carminis et historiae. Poetae multa licent, quae non licent historiographo. Differentia autem inter varia genera litteraria non tolitur inspiratione. Descriptiones variorum animalium in libro Iob (39 40) nemo prudens assimilabit descriptionibus, quae traduntur in historia naturali. Neque quisquam, qui recte sapit, psalmos falsitatis arguet, si res gestae populi israelitici in iis poetice exornantur, neque ex locutionibus poeticis argumentabitur quasi ex dictis stricte historicis. Simile quid dicendum est de prophetis futura praedicentibus. Nam in vaticiniis suis non solum poetica dictione utuntur, immo interdum iusta carmina conscribunt, sed etiam ob ipsam rationem propheticae cognitionis peculiare dicendi genus habent. Plerumque enim visionibus futura conspiciunt, quare solent „videntes“ appellari. Cum vero visione rem ut praesentem vident quasi in tabula depictam, disparet coram iis successio temporum, et ea, quae longis intervallis separantur, oculo mentis eorum simul obversantur. Quae autem simul vident, saepe simul enuntiant, vel futura ut praesentia aut praeterita. Ioel 2, 28 sqq cum primo adventu Messiae statim coniungit ultimum iudicium .
De hac re e „Commissione biblica“ hoc responsum provenit:
„De narrationibus specietenus tantum historicis in S. Scripturae libris, qui pro historicis habentur.
„Proposito sequenti dubio Concilium Pontificium pro studiis de re biblica provehendis respondendum censuit, prout sequitur:
Dubium.
„Utrum admitti possit tamquam principium rectae exegeseos sententia, quae tenet Sacrae Scripturae libros, qui pro historicis habentur, sive totaliter sive ex parte, non historiam proprie dictam et obiective veram quandoque narrare, sed speciem tantum historiae prae se ferre ad aliquid significandum a proprie litterali seu historica verborum significatione alienum?“
Responsum.
„Negative, excepto tamen casu, non facile nec temere admittendo, in quo, ecclesiae sensu non refragante, eiusque salvo iudicio, solidis argumentis probetur hagiographum voluisse non veram et proprie dictam historiam tradere, sed sub specie et forma historiae, parabolam, allegoriam, vel sensum aliquem a proprie litterali seu historica verborum significatione remotum proponere.“
„Die autem 23 lunii a. c. in audientia ambobus R Consultoribus ab Actis benigne concessa Sanctissimus praedictum, Responsum ratum habuit ac publici iuris fieri mandavit.“
Fr. David Fleming O. M., Consultor ab Actis.
(Revue Biblique, Juillet 1905, 321 sq.)
Huc pertinet, quod Christus ipse cum praedictione iudicii de urbe Ierusalem coniungit praedictionem iudicii ultimi (Mt 24, 4 sqq. Mc 13, 5 sqq. Lc 21, 5 sqq), quia iudicium divinum super urbem Ierusalem est typus iudicii, quod fiet in fine mundi. Destructio urbis Ierusalem erat unis temporis praeteriti, quo Messias exspectabatur; ultimum iudicium erit finis eius temporis, quo regnum messianicum in hac terra exaedificatur. Generatio Iudaeorum vidit primum iudicium et initium