De inspiratione sacrae scripturae
p. 37
libri potius casu seu occasione data orti sunt, nec quidquam verbi Dei nobis deesset, si iis careremus. Quis e. g. propter quattuor evangelia credet, „quod Deus quater historiam Christi narrare voluerit et scripto hominibus communicare“? Unde etsi dicimus Scripturam, quam habemus, „mendosam, depravatam et truncatam“ esse, tamen verbum Dei, i. e. vera religio, non ideo passum est iniuriam. Scripturam autem semper habuisse eadem verba, apices, litteras „hoc Massoretis et qui litteram superstitiose adorant, demonstrandum relinquo“ .
Scriptura non continet ulla mysteria, sed veritates tantum simplicissimas et naturaliter notas. „Nam si inquiras, quaenam mysteria in Scriptura latere videantur, nihil profecto reperies praeter Aristotelis aut Platonis aut alterius similis commenta.“ „Videmus Ieremiam, Moysen, Ioannem Dei cognitionem, quam unusquisque scire tenetur, paucis comprehendere eanque in hoc solo ponere, quod Deus sit summe iustus et summe misericors, sive unicum verae vitae exemplar... ex quibus omnibus concludimus intellectualem Dei cognitionem, quae eius naturam, prout in se est, considerat, et quam naturam homines certa vivendi ratione imitari non possunt neque tamquam exemplum sumere ad veram vivendi rationem instituendam, ad fidem et religionem revelatam nullo modo pertinere, et consequenter homines circa hanc sine scelere toto caelo erarre posse.“
Elucet ex his excerptis a Spinoza ita posita esse fundamenta rationalismi biblici, ut suis sequacibus hac in re vix quidquam addendum reliquerit, quoad singulas vero quaestiones indicatum esse modum eliminandi ordinem supernaturalem, quem deinceps rationalistae fideliter servarunt et eruditione tantum maiore firmare et ornare studuerunt.
33. Quae quamvis ita sint, censuit tamen Moses Mendelsohn († 1786) Spinozam non obstantibus illis opinionibus philosophicis potuisse manere „Iudaeum orthodoxum“, dummodo externis legibus Iudaeorum se accommodasset.
Religio enim, inquit, non potest esse nisi naturalis; per revelationem autem leges tantum statutae sunt. Unde Iudaismus est compositum ex religione naturali et praeceptis positivis; at neque fidem revelatam neque articulos fidei habet. Bonus igitur Iudaeus est, qui praeter religionem naturalem servat praecepta, quascumque ceteroqui habet opiniones philosophicas. Religio naturalis paucissimis principiis innititur omnibus hominibus innatis. In reliquis doctrinis investigandis unicus dux et magister est ratio, quae sola docet veritates aeternas; veritates vero historicas per experientiam discimus. Miracula autem et quae rationem transcendunt, inepta sunt ad hominibus conciliandam sive scientiam sive fidem. „In Iudaismo nulla pugna est inter religionem et rationem, nulla rebellio naturalis cognitionis contra despotismum fidei.“ Deus veritates aeternas ad salutem necessarias homines non docuit per litteras et libros, sed mentibus hominum inscripsit . Fuit igitur Mendelsohn fidelis Spinozae discipulus et simul, in Germania saltem, antesignanus
Ib. 331. Ib. c. 13, p. 335. Ib. 339.
Winter-Wünsche, Jüdische Litteratur III 829 sqq.