De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 505

Isaias 60, 1 exclamat: „Surge, illuminare Ierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est“; 9, 6: „Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis.“ Haec utique historice eo tempore, quo propheta loquebatur, non erant vera, sed prophetice erant vera pro tempore, de quo loquebatur. Ergo modus loquendi propheticus distinguendus est a modo loquendi historico, aliter est intellegendus, aliter exponendus, ne ea, quae vera sunt, falsa appareant. Praeterea prophetae neque omnia, quae futura erant, cognoverunt, neque ea, quae cognoverunt, omnia simul eodem tempore iis revelata sunt, sed per partes modo haec, modo illa viderunt et per partes descripserunt. Sic Isaias modo loquitur de Messia glorioso (9, 6 sq), modo de Messia patiente (53, 2 sqq). Haec igitur disiecta membra in unum colligenda sunt, ut tota veritas, prophetae revelata, habeatur.

495. Ceterum haec disquisitio de locutione prophetica pertinet vel ad Hermeneuticam sacram vel ad Introductionem in Sacram Scripturam . Hic solum monendum erat aliam veritatem convenire vaticinio, aliam historiae. In specie notandum est vaticinia promissoria vel comminatoria, i. e. ea, quibus bene agentibus praemia, male agentibus poenae praedicuntur, saepe esse condicionata, quatenus praemium vel poena continget hominibus perseverantibus in bono vel in malo. Ergo si boni pervertuntur et mali convertuntur, mutata condicione, mutabitur eventus futurus. De qua re ait S. Thomas: „Quandoque prophetica revelatio est impressa similitudo divinae praescientiae, prout scilicet cognoscit ordinem causarum ad effectus; et tunc quandoque aliter evenit, quam prophetetur, nec tamen prophetiae subest falsum; nam sensus prophetiae est, quod inferiorum causarum dispositio, sive naturalium sive humanorum actuum, hoc habet, ut talis effectus eveniat. Et secundum hoc intellegitur verbum Isaiae 38, 1, dicentis: ‚Morieris, et non vives‘, i. e. dispositio corporis tui ad mortem ordinatur; et quod dicitur Ionae 3, 4: ‚Ad-

regni messianici, et generatio Iudaeorum videbit ultimum iudicium et consummationem regni messianici. Christus, quando dixit discipulis suis: „Cum autem persequentur vos in una civitate, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis [peragrabitis] civitates Israel, donec veniat Filius hominis“ (Mt 10, 23), censendus non est exclusive locutus de urbibus palaestinensibus, quia noluit, ut usque ad secundum suum adventum apostoli manerent in terra Iudaeorum, sed voluit, ut praedicaretur „hoc evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio“ (24, 14). Ergo „civitates Israel“, ad quas fugientes discipuli possunt se recipere, intellegendae sunt aliae civitates extra Palaestinam, ubi vel Iudaei habitant, vel sunt Israelitae secundum spiritum. Itaque absurde agunt, qui ex prophetico loquendi modo, quo utitur Christus, ei errorem affingunt, quasi putaverit se citius venturum esse ad iudicium, quam possint apostoli peragrare parvam terram palaestinensem. Ceterum de his videantur commentatores catholici, ut Knabenbauer, Comment. in Matth. I 410 sqq; II 80 sqq 312 sqq.

Cf. Cornely, Introd. II 2, n. 247 sqq.