De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 506

huc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, i. e. hoc merita eius exigunt, ut subvertatur. Ipse Ionas non satis intellexerat veritatem condicionatam prophetiae. Nam cum Deus pepercisset Ninivitis propter paenitentiam, tristatus est Ionas, quod factum non esset, sicut iussus fuerat praedicere; sed Deus dedocuit eum errorem (Ion 4, 1 10 11).

496. Quod prophetae utuntur rebus populo notis ad describendas res futuras ignotas, sine difficultate saepe animadvertitur neque a veritate alienum neque omnino mirum est, ut si in futuro regno messianico exhibent populos omnes confluentes ad urbem Ierusalem ibique festa celebrantes (e. g. Is 60). Haec non esse crasse materialiter accipienda, tum per se patet, tum eo significatur, quod praedicitur novum foedus Dei cum hominibus, idque spirituale: „Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam“ (Ir 31, 33). Vetus regnum theocraticum erat typus regni messianici, in quo altiore modo implenda erant, quae in illo figuris corporalibus praesignificabantur. Cum vero inter typum et antitypum non sit aequalitas sed similitudo, inepte agunt ii, qui veritatem vaticiniorum impugnant, quod in regno messianico quaedam non sint impleta ad litteram, quae in vaticiniis praedicta erant. Non debent in regno messianico omnes homines convenire ad aedificandam materialem urbem Ierusalem et materiale templum, sicut non debent leones cum agnis simul cubare et paleas comedere, neque debuit Messias de torrente in via bibere, et alia similia .

S. Thomas 2, 2, q. 171, a. 6 ad 2.

Inter prophetam (stricte dictum) et historiographum non ea tantum est differentia, quod iste futura praedicit, hic praeterita describit, sed alia quoque, quae ex ista descendit. Historiographus enim narrat res secundum temporalem successionem, quam habent in ordine actuali; propheta autem ex communicatione luminis divini videt res, prout immobiliter stant sub intuitu Dei. Unde si historiographus attribueret ordini actuali eum modum, a temporali successione exemptum, quo res coram Dei et prophetae oculis se habent in ordine ideali, in errorem legentes induceret. Propheta simul praedicens res, quae idealiter unum quid constituunt (ut futura Dei iudicia de factis hominum), vera dicit. Historiographus autem, qui res ex temporibus, quibus factae sunt, ad alia tempora transferret, falsa diceret. Praeterea si agitur de prophetia reali seu de typis, propheta videns unitatem signi et signati, quae est in mente divina, de typo et de antitypo loquitur uno tenore orationis et perfectam impletionem promissionum divinarum, quae soli antitypo convenit, ipsi typo assignat. quatenus ex intentione Dei haec duo unum idemque providentiae consilium constituunt. Historiographus autem, qui de typo secundum actualem suam existentiam loquitur, non potest veraciter typo attribuere ea, quae futura sunt in solo antitypo, quia historice alia res est typus, alia antitypus. Unde deficiente paritate inter prophetam et historiographum, male quis concluderet: Prophetae licet praedicere res alio ordine atque eo, quo futurae sunt; ergo licet etiam historiographo narrare res eo ordine, quo factae non sunt, et ea, quae postea contigerunt, prioribus temporibus attribuere, et similia. Verum quidem est neque prophetam neque hagiographum omnia accuratissime scire et exponere debere, sed utrumque posse plus