De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 507

497. Ergo omnia quidem Scripturae dicta vera sunt, sed ea veritate, quae secundum suum genus singulis libris historicis, propheticis, poeticis, didacticis convenit. Hac in re non soli infideles, sed etiam quidam critici catholici iniuriam committunt, sic loquentes, quasi illi, qui „traditionalem“ sententiam de veritate sacrorum librorum sequuntur, omnibus libris sacris eandem omnino absolutam veritatem in summo gradu tribuant, et singula Scripturae verba perfectam expressionem scientiae divinae esse velint. Hac ratione parant sibi adversarios, quos vincere non est difficile, quibus devictis concludunt: Ergo traditionalis sententia est falsa, et principia critica nostrae aetatis (a criticis infidelibus statuta) sunt amplectenda. Exponunt e. g., quid requiratur ad librum vere historicum, et haec postulata ita exaggerant, ut, si rationabilia essent, nullus umquam liber vere historicus exstitisset. Solus enim homo, qui haberet omniscientiam divinam, talem librum scribere posset. Atqui omniscientiam hagiographi non habuerunt; ergo tales libros non confecerunt. Non tamen inde iure colligitur: Ergo libri sacri historici eandem tantum fidem merentur quam alii libri historici, immo minorem quam multi libri recentes, quia illa aetate principia historiographiae erant mediocriter nota. Haec conclusio aliquid forsitan valeret, nisi tota suppositio argumentationis esset falsa. Neque enim liber historicus, eo quod est inspiratus, ea perfectione eminere debet, qua maior concipi nequit in eo genere. Cavet quidem Deus, ne in libro inspirato ut verum affirmetur, quod falsum est, at non efficit, ut omne verum dicatur, quod materialiter ad obiectum libri pertinet, neque efficit, ut perfectissimo modo dicatur. Secundum sententiam „traditionalem“ liber inspiratus non est eiusdem perfectionis atque scientia divina, ex qua manat, quia charisma inspirationis est imperfecta participatio luminis divini. In libris inspiratis Deus non per se ipsum more divino, sed per homines more humano ad homines loquitur . Habent igitur libri inspirati suas humanas imperfectiones, exclusa sola falsitate. Unde veritas librorum sacrorum neque est absoluta veritas divina neque est defectibilis veritas hominis suis viribus relicti, sed est veritas hominum speciali Dei adiutorio ab errore immunium in scribendo.

498. Cum hac quaestione de veritate narrationis non est confundenda quaestio de arte critica historiographi. Potest enim aliquis, qui principia critica numquam didicit, solo sano sensu ductus, vera narrare, homo vero principiis criticis imbutus veritatem fortasse pervertere. Ad vera cognoscenda et referenda non necessario praerequiritur institutio artis criticae. Male providisset Deus generi humano, si theoria

minusve indeterminate vel summatim loqui; attamen verum quoque est aliam esse veritatem historicae narrationis, aliam veritatem propheticae visionis.

Cf. supra n. 121 170.