De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 508

critica esset condicio necessaria ad vera cognoscenda et dicenda. Non ita est. Quae requiruntur ad veritatem logicam et moralem, Deus naturae indidit, ut, modo quis sit rationis capax eaque utatur, ab errore se tueri et veritatis particeps fieri possit in iis, quae eum scire oportet. Hinc narratio hominis solo sano sensu utentis verior esse potest quam narratio hominis in principiis criticis bene versati. Ergo etsi historiographi sacri eruditi non erant in arte critica, non sequitur eos ideo minus esse fide dignos. Neque ad hoc, ut vera narrarent, necesse erat eos a Deo supernaturaliter infusam accipere scientiam criticam, sicut neque ad hoc, ut quidam ex hagiographis essent poetae vel oratores, necesse erat iis revelari praecepta artis poeticae vel rhetoricae. Deus potest etiam homines, solis facultatibus innatis cognocendi et dicendi verum utentes, ita iuvare, ut vera sine admistione errorum referant. Itaque qui differentiam inter historiam criticam et historiam non criticam (sensu technico) sic effert, quasi historia non critica sit semper minus vera, quam historia critica, ipse principiis criticis non recte utitur . Sensus sanus cum adiutorio divino est securius pignus veritatis quam principia critica hominis suis naturalibus viribus relicti. Neque tamen ea de causa neglegenda est differentia inter historiographum criticum et narratorem principiis criticis non imbutum; nam modus dicendi, eligendi, disponendi res erit diversus. Consequenter non raro narratio aliter et aliter erit intellegenda et interpretanda. Interim tamen hoc firmiter tenendum est: historiographos sacros, non obstante defectu theoriae criticae, fuisse moraliter et logice veridicos. Fuerunt veridici, non tamen omniscii.

Propterea possunt hagiographi suas dubitationes exprimere, indeterminate loqui, ignorantiam fateri, possunt omittere non ea tantum, quae ignorant, sed quaedam etiam ex iis, quae sciunt. Ob eandem rationem, quia agitur de scriptis vere humanis, communes leges interpretationis iis applicandae sunt, etsi hae solae non sufficiunt. Itaque quae metaphorice dicta sunt, non sunt sensu proprio accipienda; quae condicionate dicta sunt, non sunt absolute sumenda; quae cum certis limitationibus vel determinationibus affirmantur, non sunt interpretanda ut affirmationes categoricae et universales. Si sacer scriptor et per

De exaggerata a quibusdam differentia inter historiam criticam et historiam antiquam vide Razón y Fe X, Madrid 1904, 454 sqq., seu, quod idem est, L. Murillo, „Critica y Exegesis“, Madrid 1905, 17 sqq. Ad ea, quae ibi dicuntur, etiam haec addere licet: Theologi liberaliores ex una parte dicunt historiographos sacros caruisse principiis criticis; ex altera parte dicunt eosdem historiographos saepe significare se solum collegisse veteres traditiones orales vel vetera documenta scripta; immo interdum documenta contradictoria iuxta posuisse, nullo facto conatu ea conciliandi, ut sic attentos nos redderent se esse compilatores tantum neque ullo modo velle respondere de veritate rerum citatarum, sed de sola veritate citationum. Talis autem agendi ratio quid est nisi critica? Ergo quia critici non fuerunt, errores populares sine scrupulo receperunt; et tamen magna cum religione servarunt principia critica. Nonne hae duae assertiones etiam aliqua crisi indigent?